Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
48. [N. n.] DIALOGVS, super Funere Gabrielis Pap, Inter Lugentem Spectatorem, et Pallidam Mortem. Spirit1 Eheu! quae tantam possent fera ferre ruinam Pectora, nunc falsas egere moeror aquas. Proh dolor! ingenti iuuat indulgere dolori, Materiam nobis tertia tumba dedit. Non satis est ambos Fratres mandasse sepulchro? Cur Mors hunc Iuuenem non satiata rapis? Quid cessas? non est mihi respondere parata, Quos peto iam fundant pallida labra sonos. Mors Verbera verborum laedentia pone tuorum, Noli iam Manes sollicitare meos. Coelum stultitia petis, haec dum indigna volutas, Quod regit Imperio cuncta potente suo. Falleris hos casus nobis tribuendo, sequenteis. Arbitrium Domini, qui dare iussa solet Sed demiraris, mensis Februarius hosce Quod rapuit, causam iam mea verba dabunt: Transiliunt modici celebrantes orgia Bachi Munera, nunc homines, quos furor intus agit. Immemores Deus ergo bonus Pater admonet illos Mortis, quae iam treis sic inopina fuit. Admonet; atque iubet mortem meditarier illos, Quos mage Thysigea1 2 detinet unda Dei. 1 Sp. Rövidítés a kéziratban, értelem szerint feloldva 2 Th<i>ysige<ri>a -javítva a kéziratban 107