Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
Végh János 44. LVGVBRE SPECTACVLVM in quo Mater gemebunda unicum suum Filium Johannem Rádi crudelibus undis mersum foemineo ululatu luget, ille vero Iam suae Felicitatis conscius Matrem consolatur. *** Mater Siccine te dignum est Matre adventante jacere! Ergo tua mutus Matri1 loquente taces! Surgere surge rogat Mater dulcissima surge O decus o! spes, o! deliciaeque meae! Quis gemitus, quis luctus hic est quae causa doloris Dicite cur moesto tanta stet ore cohors? Heu video exanimem natum, expertemque vigoris Omnis; ut exstimeto membra calore rigent! Me miseram natumne ego sic visura supinum Veni! vae miserae mors mihi vita mea est. Cur Juuenem in medio rapuisti flore juuentae Me quoque saeva nimis iam Libitina rape. Nullus enim indomito, finis neque meta dolori est. Quaeque dolet citius quam dolor ipse cadet. Filius Pone modum dulcis Genitrix o! pone dolori Moestaque ne tantis fletibus ora riga. Dextra DEI testata satis; quam verset in orbem Res hominum et miras monstret inire vias. Vt Iuuenem ferat atra dies et mergat acerbo Funere; sat vixi non morior juuenis. Hau statio mihi proposita est, quam nitier ultra Non datur; hic vitae est terminus, ergo satis. Quid secretus a quis Naturae abscondidit Auctor Scire hominis nunquam cura laborque valet 1 nehezen olvasható, mert egy tintafolt van rajta 100