Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Ákáb Sámuel 42. Leves Elegi super fatali funere Georgii Viski et Johannis Rádi. Ire per ambages si sint compendia praesto Stultitiam sápit, incertam, si certa super sit Elegisse viam, brevior licet illa, probando Consilio caret. Infragilis qui pectoris esse Adfectat junenis, eanto qui diserepet audax Ignorans, timidus recorsque audire recusans In partem, quam vitat, peccat seque periclo Exponit certo, sunt hi feruoris et anni Errores. Rapidus tulet et nos impetus huius Aetatis; nec enim causi prudentius illam, Quae via tuta pedes poterat perducere tutos. Carpimus; at fragili vitam committimus vndae Non bene duratae malefidea frigore brumae. Dumque per infirmam glaciem discurrimus, alter Nostrum disrupta glacie est submersus, & alter Dum succunendum morituro duxit amico. Corruimus simul, & mediis in fluctibus ambo Solvimur,1 vt vitae socii, sic mortis acerbae Causa licet fuerit tanti imprudentia casus; Non tamen arcano factum sine Numine Divum Persvasi merito sumus, ergo corda dolore Solvite, quos casus nostri tetigere Parentes Nostrae dum fuimus, lacrimas abstergate Musae Et memores nostri post tristia fata valete. Nos vero o! Iuvenes, exemplis diserte nostris Ne temere mediis vitam amittatis in undis Tu quoque carpe viam timido pede carpe viator Audax nec nimium semper compendia quaere. Apposuit Sam. Akáb. 1 bizonytalan olvasat 98

Next

/
Oldalképek
Tartalom