Dienes Dénes (szerk.): Isten Anyaszentegyházának emlékezetire... Református egyházlátogatás a Borsod-Gömör-Kishonti egyházmegyében 1753-1759, 1764. - Acta Patakina 8. (2001)

Egyházlátogatások

Clarissimus Minister adeo acceptus in Ecclesia est, quod in ordinarium quoque Ministrum Ecclesia eundem obtinere contendit. Dominus Humanissimus Rector quoque ex omni parte acceptus est. Subsistentia Ministrorum eodem se habet modo, ac ab olim. Utensilia Sacra aucta sunt una mappa: Ketse szőnyeg dici solita pro ornamento mensae S. Coenae ordinatae.95 Aö 1756. Visitatio Ecclesiae Arok-töviensis, Die 28. Januarii Minister Ecclesiae Clarissimus Dominus Stephanus Szoboszlai. Scholae Rector Humanissimus Dominus Johannes Boros. Fatentes: Johannes Angyal, Caspar Szűts, Michael Fakó, Stephanus Füle, Stephanus Hajnal, Qui bona fide tam laudaverunt Ecclesiae Ministros, quam ab iis laudati sunt. Subsistentia Ministrorum ac utensilia sacra super sunt eodem modo ac visitatio anni 1754. refert.96 Anno 1756. Visitatio Ecclesiae Dorogmaiensis. Die 28. Januarii Minister Ecclesiae Reverendus Dominus Michael Tunyogi. Scholae Rector Dominus Martinus Vásárhelyi. Fatentes: Stephanus Szabó, Michael Nyerges Judex loci, Michael Gál, Martinus Széki, Michael Tzégén, Andreas Emó'di, Stephanus Kállai, Samuel Diószegi. Reverendus Minister accusatus est de conversatione inconvenienti cum officiali quodam militum, neque Scholae Rector inculpatus deprehensus est. Auditores vero ab his non sunt accusati. Subsistentia Ministrorum simul cum utensilibus sacris adsunt.97 Aö 1756. Visitatio Ecclesiae Bábólnensis, Die 29. Januarii Minister Ecclesiae Reverendus Dominus Stephanus Donga. Scholae Rector Dominus Stephanus Tunyogi. Fatentes: Stephanus Mate Judex loci, Paulus Kováts, Johannes Inántsi, Johannes Beretzki, Martinus Sánta, Michael Szabó, Michael Varga, Martinus Sánta iunior, Stephanus Rátkai, Andreas Nagy, Hi Reverandum Ministrum ex omni parte laudatum testati sunt. Verum Reverendus Minister infidelitatis Auditores suos accusavit, quod in praesentia quoque nostra demonstraverunt. Neque Dominus Rector mansit illaudatus. cg 98 bo

Next

/
Oldalképek
Tartalom