Dienes Dénes (szerk.): Isten Anyaszentegyházának emlékezetire... Református egyházlátogatás a Borsod-Gömör-Kishonti egyházmegyében 1753-1759, 1764. - Acta Patakina 8. (2001)
Egyházlátogatások
1764. Visitatio Ecclesiae Ruda-Bánvaiensis. Die 30. Januarii Verbi Divini Minister Reverendus Dominus Gregorius Büdi. Fatentes: Michael Veres, Andreas Veres, Michael Dobi. Hi Hi Reverendum Ministrum omni laude ornaverunt. Auditores quoque laudati sunt. Res Ecclesiae super sunt ut supra consignatae sunt.268 1764. Visitatio Ecclesiae Keletsénviensis. Die 30. Januarii Verbi Divini Minister Clarissimus Dominus Andreas Nádaskai. Fatentes: Stephanus Ando, Georgius Szegő, Johannes Pál, Michael Imri, Stephanus Ando, Michael Tamás. Qui ab utraque parte, non ex omni parte se mutuo diligere videntur, et sic a’ se invicem divelli moliuntur. Nihil tamen in Ecclesia novi accidit.269 1764. Visitatio Ecclesiae Zubogyiensis, Die 31. Januarii Verbi Divini Minister Reverendus Dominus Andreas Falutskai. Fatentes: Johannes Elek Curator Ecclesiae, Michael Tót, Gregorius Konyha, Stephanus Ambrus, Petrus Konyha. Qui Reverendum Ministrum omni exceptione maiorem testantur. Reverendus Minister tamen in suos Auditores has habet quaerelas. 1. Quod profanatio sabbathi per Choreas inter eos est res familiarissima. 2. Quod in cura Parochiae admodum sunt segnes. 3. Quod in agrorum stercoratione plus damni, quam utilitatis fuerunt; eo quod non eodem tempore efferant finum.270 In Ecclesia Filiali Imolaiensi Scholae Rector D. Josephus Bihari a suis Auditoribus huc dum laudantur. Caetera vide supra.271 1764. Visitatio Ecclesiae Ragálviensis, Die 31. Januarii Verbi Divini Minister Reverendus Dominus Moses Egresi. Scholae Rector Stephanus Károlyi. Fatentes: Franciscus Török, Caspar Lenkei, Johannes Ragályi, Michael Béres, Johannes Orbán, Michael Tót. 03 233 so