Dienes Dénes: Minthogy immár schola mestert tartanak... Református iskolák Felső Magyarországon 1596-1672. - Acta Patakina 4. (2000)

Iskolai törvények - Tarcal

TÖRVÉNYEK Leges Scholae Tartszalianae I. Qui cumque in hanc scholam ad uberiorem studiorum honestiorum sese mercaturam contulerit: is sciat contubernium hoc nostrum esse pietatis et omnis honestatis officinam: sibique negocium esse non cum belluis aut cyclopibus; qui nec legibus, nec disciplina civili, nec religione gubernantur; sed cum Pietate regina et matre virtutum omnium. Proinde unusquisque scholae nostrae civis ad Pietatem consequendam et possidendam omnes studiorum suorum nervos et conatus intendat; ut gratus Deo et hominibus toto vitae suae curriculo vivere possit. Primum itaque omnium, quicumque in hoc consortio aliquamdiu subsistere decrevit: nomen suum apud scholae rectorem profiteatur: inque album seu catalogum studiosorum se recipi et inscribi reverenter petat. Quod si obtinuerit, rursus debitam obedientiam et honorem Praeceptori, honestis gymnasii legibus, mutuumque amorem condiscipulis suis se exhibiturum sincere spondeat; qui postea quam receptus est, ut probe norit, quo pacto vocationis suae munia obeat, hac via incedat. Horis matutinis et vespertinis privatim unum aut alterum caput ex sacro codice attente legunto. Catechesin christianam vernacula et latina lingua grandiores cum junioribus ediscunto. Nihil non est turpius, quam Christianos summa religionis salvificae tapita ignorare, citra quae vita aeterna adipisci nequit. Praelectionibus, examinibus, declamationibus, disputationibus, omnibusque aliis congressibus scholasticis, citra ullam occupationis, quantumvis arduae, excusationem, frequenter intersunto. Quae si interdum acciderit inevitabilis, Rectoris, aut ipso absente, senioris venia negocium aggrediuntor. Quoniam sicut honestarum literarum cultura, ita etiam Pieatatis studio scholasticus ordo reliquis omnibus hominibus anteire et praelucere debet: singulis diebus horis matutinis et pomeridianis cum concionibus tum precibus omnes et singuli juniores cum majoribus bis intersunto, templum campanula scholae signo dato una et combinatim intranto; canunto, vultum et totius corporis habitum ad pietatem componunto; reverentiam erga quosvis maxime vero erga ecclesiae Dei ministros et ordinem senatorium, matronas item honestiores capitis detectione, honestisque officiis declaranto; II. III. IV. V. 275

Next

/
Oldalképek
Tartalom