Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

58. Rákóczi Ferenc és Rákóczi Julianna, valamint Ferdinand Gobert Aspermont Heczey Mihálynak és feleségének Csoto Katalinnak Tállyán egy házat 133 forinton zálogba ad. Sárospatak, 1695. március 12.

58 Rákóczi Ferenc és Rákóczi Julianna, valamint Ferdinand Gobert Aspermont Fieczey Mihálynak és feleségének Csoto Katalinnak Tállyán egy házat 133 fo­rinton zálogba ad. Sárospatak, 1693. március 12. $ Nos Franciscus Princeps Rakoczy de Felső Vadász Inclyti Comitatus de Saáros Supremus ac Perpetuus Comes. Nos pariter Juliana Barbara Principíssa Rákóczy de praedicta Felső Vadász Excellentissimi Domini Domini Qeneralis Ferdinadi Qoberti Comitis ab Aspermont Conthoralis. Nos identidem Ferdinandus Qobertus Comes Asperimontis. Dun, Linden etc. Reckheim etc. Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Actualis Camerarius Qeneralis Campi Mareschalli Locumtenens et Colonellus. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod Nos certis ex rationibus et respectibus, praesertim vero intuitu interpositionis, demissaeque instantiae Egregii Andreae Csoto, occassione certae ejusdem Domus, in oppido Nostro Munkacz, in Comitatu Bereghiensi existentis habitantis per Liberum Baronem Franciscum Klobusoczky Anno Millesimo sexcentesimo octogesimo octavo, qua tunc Administratorem Universorum Bonorum Nostrorum Curiae Nostrae Munkachiensis applicatae, coram Nobis debito cum respectu factae, Domum Michaelis FJeczey, consortisque ejusdem Catharinae Csoto in oppido Nostro Tállya in Comitatu Zempliniensi existentis habitantis, in medio duarum viarum currulium situatam, ex parte meridiana Domui Andreae condam Hattvanyi, occidentali vero Domui Viduae condam Andreae FHattvanyi, Stephani Sziicz et Kékedy vicinam, alias perdictum Michaelem Heczey, consortemque ejus, in quadraginta circiter florenis Hungaricalibus hactenus possessam, eidem Michaeli Heczey uti et dictae Catharinae Csoto, Haeredibusque et Successoribus ipsorum utriusque sexus universis, in auctionali centum et triginta trium florenorum Hungaricalium summa contulimus, dedimus, inscripsimus, servatis nihilominus conditionibus infrascriptis. PRIMO idem Michael Heczey, una cum suis praescriptis praespecificatam Domum, in praerecensita centum triginta trium florenorum Hungaricalium summa, ab universis contributionibus, datiisque taxalibus, ab eadem Domo hactenus praestare solitis, immunis exemptusque libere possidere valebit, usque ad totalem auctionatis centum triginta trium florenorum Hungaricalium summae per Nos aut Successores, ipsi vel praescriptis ipsius fiendam depositionem. SECUNDO deposita modo praevio, dum et quando praenarrata auctionali summa attacta Michaelis Héczey Domus eo facta libertate per presentem Inscriptionem Nostram eidem concessa destituta manebit ac ad pristinum quadraginta florenorum Hungaricalium statum solitis datiis contributionibusque taxalibus obnoxia redibit. TERTIO Quibus praemissis quemadmodum antelatam Domum Tallyensem saepefato Michaeli Heczey ejusdemque praescriptis contulimus, dedimus, et inscripsimus, immo vigore praesentium conferimus damus, inscribimus, modoque praevio ab omni solutione taxali hactenus praestari solita, eximimus, immunitamus, ac libertamus. Ita eundem 170

Next

/
Oldalképek
Tartalom