Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

35. Lorántffy Zsuzsannának, I. Rákóczi György erdélyi fejedelem özvegyének végrendelete. Sárospatak, 1659. október 30.

Gabrielis Bakos Stephani Mariasi, Stephani et Michaelis Ibrányi, utriusque sexus posteritatibus sexaginta millia florenorum cujus summa immediate Mariae Aliga,1 in alia vero praescriptorum legatariorum successores participes futuri, ita quidem si aliquis eorum medio tempore deficeret tunc superexistans primum succedat in eiusmodi deficientis portione. Praeterea ex illa summa Regecziensi det apprehendens Legatarius in Partibus superioribus Transdanubianis pro Ecclesiis Helveticis Viginti Millia florenorum. Quam summam earundemque Ecclesiarum Inspectores non dilapidabunt in nullas plane nullius momenti res, sed pro eadem summa aut Bona aut aliquid simile acquirant, quae annuatim proventum suum habere possint, pro quo dein proventu non solum Magistros doceri faciant, sed etiam depauperatas Ecclesias, Praedicantes, et Scholares Juventutes, ut inde etiam Dei Gloria in dies in diem augeatur. Super praescriptis autem una saecularis una cum alia adjuncta Spirituali Nostrae Confessionis Persona curam gessent. In super adhuc praescripta bona Regecziensia apprehendens legatarius, Michaelis et Nicolai Gosztony e familia Zelemeriana descententibus successoribus Helveticae aut Evangelicae Religionibus existentibus viginti Millia florenorum deponere tenebuntur. Cum qua Summa praescriptorum Michaelis et Nicolai Gosztony successores utriusque sexus intra se aequalem divisionem, Tokaj, Munkács et Regecz Arcibus Dominiisque affuturi Legatarii et Successores summam cuique legatam plenarie et ex integra sine defectu intra spácium triennii et a tempore apprehensionis talium bonorum computando deponere debebunt, et erunt obligati. Quodsi intermitteretur, tunc talis non contentata Pars de Bonis eadem Legatis ex bonis illis quibus Legatum exolsvi debeat, medio unius vice Comitis cum adjuncto Judlium Jurassessore Comitatus ejusdem ubi bona haberentur, quibusvis juridicis remediis et subterfugiis exclusis jam et iustitiis temporibus non obstantibus sibi de bonis Legatis Satisfactionem de integro administrare possit et eousque bona executa teneat: donec de tota summa contentaretur. Király Helmecziensia et Dobo Ruszkianan Bona post defectum filii mei in utroque sexu Lego Scholae Patakiensi meae Confessionis, ita ut bonorum eorundem in Inclytiis Comitatibus, utpote Zempliniensi, Abaujvariensi Szathmariensi et Szabolcsiensi praecipui Helveticae Confessionis Nobiles 1 helyesen: Alia 113

Next

/
Oldalképek
Tartalom