Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

35. Lorántffy Zsuzsannának, I. Rákóczi György erdélyi fejedelem özvegyének végrendelete. Sárospatak, 1659. október 30.

Arcem Tokaiensem cum bonis ad eandem pertinentibus post defectum Filii Mei, in utroque sexu testor et lego, suae Maiestati legitimo videlicet Regni Hungáriáé Regi, ita tamen quod siquidem bona eadem in Trecentis Millibus haberentur inscripta et locuta quondam reminiscentiae Franciscus Dobo nobis et aliis Zelemianis ita Testamentaliter legaverat, Bona Patakiensia quod post defectum Nostri praespecificata Bona Patakiensia in Joannis condam Balassa successores Anna Sulyok procreatos, quae uterina fuit cum Matre condam Francisci Paszot, et Mariae itidem Balassa Andreae similiter Paszot consortum successoris, ex quibus jam modo per lineam Domini Senczi descenderent unde nolendo praecio condam Bonae reminiscentiae Francisci Dobó Testamentariae dispositioni vel in minimo contravenire, earundemque Dominarum posteritatem injuriare et ex quo etiam tempore conditae praetactae Testamentariae Dispositionis praescripta Bona Patakiensia, non nisi in centum viginti vero millium florenorum summa isnscripta fuissent, praedicti duarum Dominarum posteri, et succesores, sive oppidum Keresztur, sive vero itidem oppidum Tarczal, ex annotatis bonis Tokaiensibus in praespecificata centum viginti octo millium florenorum summa medio pro tunc actum vice comitis, ac eidem adjacentis Judlium et Jurassorum Comitatus Zempliniensis, seclusisque quibusvis [Juridicis remediis et Juris] Citioribus temporibus statim et defacto prose occupare idemque eousque, donec per Fiscum Regium plenarie, et de toto contentati fuerint, tenere possint ac valeant. Ex quo et aliter jam ad eadem consanguinei Zeleminiani prioris praetensionis haberent, si quidem pro jure suo per Nos contentati essent, et in iisdem bonis qui suo de toto, et ex integro cessissent veluti index contractibus eatenus emanatis clarius pateret. Dominium Munkacsiense una cum eiusdem nominis Arce post defectum filii mei in utroque sexu siquidem nonnulli, ex condam Domini et Mariti mei sicut et filii mei propinquioribus sexus Masculini amicis inceptam benevolentiam Nostram non reputare, sed etiam praeter expectationem nostram alienigenos se demonstrarent, et quidem in totum quod alienorum longe majorem benevolentiam et amicitiam expenderemus, quare Nobisque jam inceptam erga eosdem benevolentiam tentare visum est, ideoque idem Dominium Munkacsiense una cum [aedificiis?] ac munitione ibidem habita, sicut et proprio in reddificationem ejusdem erogato lego Stephani et Joannis Forgács Sexus masculini qui videlicet in Helvetica et Evangelica Religione constanter permanserint successoribus: si autem iidem in Masculino deficerent aut a Helvetica et Evangelica Confessione alienigeni essent, tunc in bonis iisdem succedant Joannis Ke­lli

Next

/
Oldalképek
Tartalom