A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)

Források

Muraköz in comitatu Szaladiensi existentem una cum arce Csáktornya nuncupa­ta et omnibus ac singulis ad eandem Insulam et arcem spectantibus appertinen­tiis, juribus videlicet et jurisdictionibus, immunitatibusque, fructibus et utilitati­bus, castellis, oppidis, villis et possessionibus, teloniis item vadis et trajectibus, juribus montanis et decimis, (pro quibus tamen decimis cum fidelibus nostris honorabilibus capitulo ecclesiae Zagrabiensis, antelatus comes de summa aren- datitia convenire debebit), praeterea dica urbariali vulgo regia vocata, terris item arabilibus cultis et incultis agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, foenilibus, syl- vis, nemoribus montibus, collibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscenis, piscatoris, pisciumque clausuris et aquarum decursibus, molendinis et eorum locis, educillis item et macellis, generaliter vero quarumli­bet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad praefatam Insulam et arcem, castella, oppida, villas, possessiones et praedia sub suis veris metis et antiquis limitibus, tam nuncquam de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus et videlicet modo, quo ad fiscum nostrum regium et sacram praelibati Regni nostri Hungáriáé coronam, conse- quenterque collationem nostram regiam sive et caducitate et defectu, seu per no­tam infidelitatis comitum olim a Zrin aut ex contractu comitis Adami aeque a Zrin relictae viduae, vel alias quocumque tandem jure rite ac legitime devolu­ta esse dignoscerentur, una cum jure gladii in districtu antelati dominii libere exarcendo. Totum item et omne jus nostrum regium, quod in praenotata Insula Muraköz, arceque Csáktornya et earundem appertinentiis in praefato comitatu Szaladiensi existentibus habitis, nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concerneret Majestatem, mentionato comiti Michaeli Joanni ab Althann haeredibusque et posteritatibus ejusdem masculini quidem sexus universis jure perpetuo et irrevocatibiliter ad liberam tamen ejusdem comitis acquisitoris inter praedictos masculini sexus ex propriis lumbis descendentes haeredes respec­tu perennilitatis instituendam dispositionem ea cum annexa conditione, ut dic­tus comes donatarius memoratam Insulam et arcem cum praeattactis earundem appertinentiis eo jure, quo eidem datae essent, aliis etiam vendendi, donandi et alienandi liberam habent facultatem, quodsi autem ipsum absque praevie facta dispositione fatis cedere, et tandem in sexu masculino ex propriis, uti praemis­sum est, lumbis descendente deficere contingeret, in tali casu posteritatibus ejus seu sexus faeminei hominibus ducentorum mille florenum summa in parata pe­cunia una cum expensarum in utilitatem et necessitatem dominii erogandorum juxta condignam valoris aestimationem praestanda refusione et aerario regis de­ponatur, in conformitate videlicet dispositionis per eundem comitem donatarium sive inter vivos seu per testamentum celebrandae praelibatis sexus faeminei ho­minibus cedent, et numeranda persoluta autem hac praespecificata summa pecu­niaria, tum demum praedicta Insula et arx una cum universis earundem apper­479

Next

/
Thumbnails
Contents