A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)
Források
dominii erogendae juxta condignam aestimationem valoris insummendorum persolvantur; quia tamen conditiones istae in priori benigna Majestatis Vestrae resulotione non essent expressae; hinc ad evitandam futuris temporibus, ne fors enascituram controversiam obsequiosa haec Camera Aulica negotium hocce Majestati Vestrae Sacratissimae humillime repraesentare debuit, benignam desuper resolutionem praestolatura, utrum praedeclaratas has conditiones priori resolutioni super addandas eadem Majestas Vestra clementer applacidare et committere velit, ut in hac conformitate consuetae literae donationales cum statutoriis per Cancellariam suam Regio Hungaricam Aulicam expediantur. Haec tamen omnia benigno Majestatis Vestrae arbitrio submittuntur. Viennae 18. Aprilis 1719. Franciscus A. Comes a Wallsegg. Resolutio Caesarea: placet in omnibus, quae ad amplius utile libertatem et convenientiam Comitis aquisitoris contribuere possint. Carolus. Ad Acta 1. Martii 1694 467