A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)

Források

Ne Quartalia 21/2 Quartale 2 Super fluvio Muricza vocato reperitur molendinum novitus erectum trium rotarum 1 Vinea Barat dicta huc spectans extendit se ad fossores 80 Jus montanum et decima vini ad castellum hoc applicatum in quantitate sua modo subsequenti inter similis dominii vini urnas imputatum est. Trajectus cum telonio importans annue 150 F 1 Castellum dirutum Veschicza Ne Sub hoc castello reperitur hortus unus ad jugera 2 Terrae arabiles curiales jugera 4 Foenile seu hortus pro pascendis equis jugera 6 Populosae sessiones collonicales integrae sunt 1 Quartalia 31/2 Deserta similis sessio invenitur quartalis 11/2 Huc quoque spectans olim jus montanum et decima vini modo, quo supra, inter dominii simile vinum imputatum est. Castellum Lapsina Ns Hoc castellum muratum et totaliter tegulis copertum constat in prima et secunda contignatione ex ponte attractibili No. 1, alia lamine obducta culinis sub fornice 2, cubiculis partim sub fornice, partim vero simplici tabulato exstructis 9, cellario oblongo sub fornice 1, e regione hujus ab infra et desuper ambitibus rariter sub fornice oblongis 2, praeterea stabulo 1 et cameris simplicibus 3 erectis 1 Extra hoc castellum fundus allodii, quod constaret ex uno cubiculo, culina, camerula, stabulo boum et una stramine tecta hara simplicibus extendit se ad jugerum 1/2 Versus meridiem reperitur ad hoc castellum spectans horreum simplex stramine copertum 1 Terrae arabiles in plagis Gradiška 7, Na Ztrasanye 18, Na Velikom Štuku 17, Czizmazia 7, Nad Marhoffom 6, Dugom Inua 7, Sabnik 6 sic vocatis existunt simul ad jugera 367

Next

/
Thumbnails
Contents