A muraközi uradalom gazdasága és társadalma a 17-18. században - Zalai gyűjtemény 68. (Zalaegerszeg, 2010)

Források

Oppidani et coloni praeterea, exceptis aliis consuetis laboribus, datiis et pro­ventibus, tenentur omnes vineas ad castellam[!] pertinentes semel totaliter labo­rare. Item tempore necessitatis, vel quando illis demandatur, ad confinia, vel alio armati servire tenentur. Possessio Lieh cum bonis et pertinendis habet curiolam sive domum unam ligneam, aedificia quoque alia super aqua pro scindendis asseribus, a quibus alias sat magnum luc­rum et proventus veniebat, et provenire posset, nisi per confiniarios Carlosta- dienses milites serae, aliaque requisita ferramenta et instrumenta, confracta, dist­racta et direpta fuissent, hic inventae sunt arbores diversi generis pro scindendis asseribus et divenditione 1250 Certi Valachi ad hanc possessionem spectantes per generalem Carlostadien- sem hinc avulsi, et ad confinium Carlostadiense applicati sunt. Arx Schwarcza cum bonis universis et pertinendis non obstante per baronem Saurer vexilliferum Carlostadiensem armata manu facta resistentia confiscata est Habet colonos semel in septimana laborantes 168 Duos laboratores praestantes 46 Proventum annuum In pecunia Rhenensi 81 FI. Capones 202 Pullos 47 Ova gallinacea 816 Mobilia praeterea in universis bonis conscripta iuxta particulare inventarium communicata per extractum. Praeterea quoque, quae et qualia mobilia, vel allodialia ex praelibati comitis Petri a Zrinio bonis distracta, abacta, abducta, vel devastata sunt, in speciali ext­ractu consignata habentur. 240

Next

/
Thumbnails
Contents