Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
F. 1, cum appertinentiis vero fundum usuans ab eodem tantum dependere debuit, quanti cum dominio terrestrali convenire potuerat, vinum nihilominus quilibet nostrum eotum per integrum annum libere epocillavit, post annum vero 1758, quia omnes ferme apperdnentias seu fundos extravillanos ex aliquorum exolutorum inscriptionalistarum fundis aquisivissemus, annuatim ab iisdem fundis titulo omnis generis frumenti decimae, educilli census, molendinaris et fori seu forisationis F. 90 dependimus, vigore vero moderni contractus sub obtutu illustrissimi domini comissarii regii per sanctissimam caesareo-regiam et apostolicam majestatem finem in eum clementer exmissi et anno 1771 initi titulo census terragialis competentis nonae et decimae, exceptis tamen educillo et forisatione ac macello, quae, si habere volumus, districtim pro iisdem convenire debemus, annuatim F. 64 dependimus. Nos vero ad dominum loci parochum spectantes subditi ante annum 1768 in parata pecunia quilibet F. 2 et xr. 30, tres item laboratores manuales praestitimus, vinum autem per integrum annum quilibet nostrum libere epocillavit pro cujus admissa libera epocillatione, perinde quilibet nostrum unum vas vini dominalis epocillare debuit, pro macello autem, si idem obtinere voluimus, distinctim convenire debuimus, post annum vero 1768 a domibus nostris secundum contractum, prout supra diximus, deperditum quidam 5, quidam vero 6 et ultra, etiam pro educillo vero excepto macello 7 F. annuatim in concreto solvimus, vigore vero moderni contractus anno 1777 cum dominio terrestri initi singulus nostrum 4 F. pro educillo vero in concreto 10 F. et 36 xr. solvimus. Nos denique venerabilis conventus Patrum Paulinorum subditi ante annum 1768 secundum urbárium prae manibus dominii terrestralis existens datias et praestationes inibi contentas aliquo tempore effective praestitimus, aliquo item tempore in pecunia quolibet anno plus minus solvendo erga verbalem tamen conventionem dependimus, pro pellendis attamen feris 9, pro collectione vero uvarum 3 laboratores ad nullos tamen alios labores applicandos praestare debuimus, vinum nobis educillare per integrum annum licuit, pro qua licentia unum vas vini dominalis singillative epocil- lavimus, post annum vero 1768 introductum utpote urbárium laboratorem singulum a xr. 10 computando reliquasque datias et praestationes cum consensu dominii terrestralis parato aere redimimus et juxta adnexum schema solvimus, excepta decima, quam in natura praestamus, nec non educillo et macello fori- sationeque, quae, si habere volumus, distinctim pro iisdem convenire debemus. IV. Beneficia haec habemus: 1. Procreationem sive naturalia qui habemus, in vicino ducatu Styriae et in foro nostro Stridonensi vendere possumus. 2. Ad aquationem pecorum et pecudum commodam in oppido habemus. 456