Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
3. Ad aquationem pro nostris pecoribus et pecudibus tam in fontibus nostris, quam et vicino fluvio Szratka habemus bonam. E converso sentimus maleficia: 1. Triticum non inseminamus, siliginem autem annis fertilioribus, dum per nebulas et stagnantes pluvias aquas, quibus teritorium nostrum obnoxium est, non consumitur, habemus commodam. 2. Faenilia nostra semel saltem falcabilia sunt, numquam enim bis falcantur et occasione siccitatis rarum et vix aliquod granum producerit, ob sterile et arenosum solum. 3. Terrae nostrae ob solum sterile et arenosum presertim occasione siccitatis exiguum frumentum producunt. 4. Molas habemus in fluvio Dravo per distantiam mediae secundae horae, ubi nostrum frumentum molire curamus. 5. Ligna tam aedilia, quam focalia aere parato procuramus. V. Colonus quidem in hac possessione integrae sessionis nec ante modernam benignam regulationem urbarialem erat, nec actu est et nec hoc scimus, quantum et quot jugera terrarum arabilium et faenilium habere debuisset. Siquidem regulam nullam relate ad servitutem colonicalem statuerimus, nam aliqui nostrum habuimus jugera octo, aliqui septem, aliqui etiam sex, aequalem tamen, dum necessaria erat, praestitimus robottam et sic etiam, quoad numemm faenilium unus habuit plus, alter minus. Praeterea a singula domo omni anno singulus colonus unum caponem et a singulo jugero terrae unum pulum et unum ovum dominio praestitimus. In faenilibus vero nostris ob solum sterile et arenosum cordum numquam falcatur. De reliquo in parte territorii nostri signanter vero in diverticulis V Grabai, V Szeli, Pod Vertom, Na Stuku, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulorum compertum est, nosque conscientiose fateri debemus, qua terras arabiles propinquiores per consequens facile fimabiles inque sim meliori et propinquiori existentes concomitanter a pluviis stagnantibus aquis immunes, frumentumque prae reliquis melius producentes classis 1-mae habemus cum orgiis quadrantibus 1100, in diverticulis porro Na Krae- chini, Na Gorichi, Med Szechami, Na Gyurgyevszkom Polyn, velut terrae deteriores et diflciloris fimationis classis essent 2-dae cum orgiis quadrantibus 1200, non secus in diverticulis V Loky, Na Chehorszkom Polyn, V Dolichu, V Kro- sehichu, ut remotissime prae reliquis et raro fimabiles, stagnantibus pluviis aquis obnoxiae nullumque frumentum praeter panicum producentes et de natura sua steriles, ideoque qualitatis infimae consideratae, ad classem 3-tiam positae sunt cum orgiis quadrantibus 1300. Caetoroquin autem terras nostras sessionales nobis emensas stabiliter possidemus. VI. Priori tempore ante emanatum modernum urbárium, uti in puncto 3-tio jam expositum habetur, juxta beneplacitum domini terrestralis singula septimana, 443