Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)

Paraszti vallomások - Muraközi járás

dictis, census molendinaris, nec non omnes in territorio Kottoriensi extranei terras arabiles aut faenilia possidentes, ad communitatem nostram census suos solvere obligabantur, dominale vero vinum per annum 3-bus mensibus, Junio videlicet Julio et Augustro extra contractum nostrum epocillavimus, extra au­tem hoc tempus singulus incolla educillum libere servavit. Penes novos vero contractus nostros, qui a possessorio excellendssimi moderni domini comitis terrestris initium sumpserunt, atque inter annos circiter 11 aut 12 nobis per officium dominale emanati sunt, in quibus modalitate sequenti tam paratum, quam et praestationes nostrae continentur. Et quidem titulo census nostri cont- ractualistici cum huc intellectis solum jure piscationis et trajectus singulis annis solvere obligabamur florenos 1000, tandem extra contractualem praenotatam summam florenorum 1000 vecturas longas, aut in redemtionem earundem sin­gulam a florenis 25 calculando florenos 100, cremati urnas 2 1/2 epocillandas, falcatores 80, nec non pro jure educillationis florenos 240 et macelli florenos 30, uti jam praeattactum haberetur, extra contractualem summam florenorum 1000 quottanis praestare et solvere debuimus. IV. Classificationis in anno retroacto 1767 per dominos (ex illustri universitate) eatenus deputatos peractum clare monstrabit. V. Nullius colonicalis sessionis sumus, siqvidem nos et antenati nostri semper contractualistae et nunqvam robottarii fueramus. Cordum quidem pratis nost­ris nonullis annis falcari posset, nisi continuae exundationes obstarent. VI. Robottarii nunquam eramus, adeoque nec jugalem et nec manualem robottam praestitimus, minus iisdem itus et reditus nobis imputabatur. VII. Nonae praestatio apud nosque in usu nunquam erat, neque in aliis comitatus huius dominiis praestatione ejusdem experti sumus, neque ab antenatis nost­ris audivimus. Dominio demum nostro terrestrali nihil nec in parato et nec in aequivalenti praeter contractum nostrum, uti jam in puncto 3-io expositum fo­ret, praestitimus, neque donaria aliqua dedimus. VIII. Fundus desertus in oppido nullus est. IX. Nos tanquam contractualiste prout et antenati nostri liberae migrationis sem­per fueramus. 1768. Augusti 16. Coram me: Joannes Vutsák vicejudlium m. p. et Georgius Kanotay ejusdem m. p. 408

Next

/
Thumbnails
Contents