Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
5. Occasione excultivationis vinearum, ex quo prope situentur, erga competentem mercedem, ad perficiendos labores manuales excurrere et pecunias mereri possumus. 6. Lignationem tam focalem, quam aedilem ex sylvis dominalibus gratuitam habemus. E converso maleficia, que aeque communiter experimur, sunt ea: 1. Universaliter in territorio nostro terras arabiles ad unam solum calcaturam et quatuor jumentis communiter exculdvandas habemus, praeterea nisi fimentur, triticum non producunt, in aliqua vero parte ob montosum situm, etiamsi fimentur, pluviosis temporibus fimus eluitur et rursus intra spatium breve in priorem sterilem statum recidunt. 2. Prata, licet admittente situ per annum bis falcati possent, cum tamen vicinissima sint Murae propter crebriores exundationes aquarum indeque promanans sabulum valde raro cordum in iisdem falcati potest. 3. Pascuum, quidem pro necessitate pecorum et pecudum nostrorum sufficiens est, verum ex eo in commodissimum, quod trans Murám situetur et nonnun- quam accrescentibus aquis pecora nostra, dum domum remeare volunt, submergantur. 4. In agris nostris cis et trans Murám situatis nocivae nebulae fruges nostras frequentius consumere, sub montibus vero imbres ex collibus velociter defluentes excavare et avellere solent. V. Quandoquidem ante benignam regulationem urbarialem certa fixa regula pro constitutivo integrae, mediae et quartalis sessionis observare non fuerit, sed caeteroquin etiam terrae nostrae mensuratae non fuerint et neque nos occasione inseminaturae mensuris usi simus, quot singulus nostrum jugera habuerit, aut quot metretis singulum jugerum inseminare potuerit, ignoramus. In pratis vero, uti jam praedictum est, ob frequentiorem rapacis fluvii Mura exundationem indeque promanans sabulum de raro contingente cordum falcati potest. De reliquo in parte territorii hujus, signanter vero in diverticulis Na Strasi, in Lopatecz, in Bukovje, in Gradische, in Szigecz, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulorum compertum est, nosque constientiose fateri debemus. Terras arabiles propinquas per consequens facile fima biles triticumque purum producere valentes, adeoque classis 1-ae habemus. In diverticulis porro Na Kerche, in Kamen esto remotiores sint, cum tamen siliginem mediocriter producant, classis 2-ae habemus. Postremo in diverticulis in Trebes, Vu Cherni Mlaki, Vu Zattonu, sive Velikem Kuttu, Pri Doleki, Na Czelline, Vu Laze, Vu Loke, in Czirko, quia exundationibus partim Murae, partim vero occasione majorum pluviarum imbribus decurrentibus subjectae et natura sua prae caeteris steriliores forent, 3-ae classis habemus, de reliquo terras nostras stabiliter emensas possidemus. 395