Horváth Zita: Paraszti vallomások Zalában II. A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálata Zala megye egerszegi, lövői és muraközi járásában - Zalai gyűjtemény 60. (Zalaegerszeg, 2006)
Paraszti vallomások - Muraközi járás
3. Prata, licet admittente situ bis per annum falcari possent, cum tamen vicinissima sint Murae, propter frequentissimam exundadonem aquarum indeque pro- manans sabulum valde raro cordum in iis falcari potest. 4. In agris nostris penes et trans Murám situads nocivae nebulae fruges nostras frequentius consumerent, sub montibus vero imbres ex colibus velociter defluentes avellere solent. V. Nos quidem, qui mediae sessionis coloni esse reputabamur, licet per novem et octo circiter jugera terrarum arabilium et trium vel 4 falcatorum prata possidebamus, tamen ante benignam regulationem urbarialem certa fixa regula pro constitutivo integrae, mediae et quartalitatis sessionis observata non fuerit et neque nos occasione inseminationis mensuris Posoniensibus usi simus, quot singulus nostrum jugera habuerit, aut quot metretis singulum jugerum inseminare potuerit, ignoramus, in pratis vero, uti jam praedictum est, exceptis siccis temporibus, ob frequentiorem exundationem fluvii Mura et inde promanans sabulum raro cordum falcari potest. De reliquo in parte territorii hujus signanter in diverticulis Pri Hisi, Na Lapssini, Vu Bokovju, quemadmodum ex ipsa oculari revisione diverticulum compertum est, nosque conscientiose fateri debemus. Terras arabiles propinquas per consequens facile fimabiles, triticumque purum producere valentes, adeoque classis 1-ae habemus. In diverticulis porro Na Sztrasi, Z Konecz, Stuka, aliter Poleg Stuka, licet anterioribus remotiores et in parte trans Murám simatae sint, difficiliusque infimentur, cum tamen siliginem mediocriter producant, classis 2-ae habemus. Postremo in diverticulis Vu Laze, Pri Zalspri terras natura sua prae caeteris ob situm montosum steriliores, ideoque infimae qualitatis fruges producere solitas per consequens 3-ae classis habemus, de reliquo omnes terras nostras stabiliter emensas possidemus. VI. Araturam semper quatuor jumentis quemadmodum nobis, ita et dominio ter- restrali perficere solebamus, itus vero et reditus nunquam imputabatur. Praestationes autem reliquae jam puncto 3-o deductae sunt. VII. Nonam ex nulla specie frugum praestitimus, qualiter vero in aliis dominiis eandem exegerint, ignoramus, loco aliarum datiarum autem, ut praeattactum est, praeter florenum unum xr. 40 1/2, sive in natura, sive in parato aere nihil solvimus, neque donaria aliqua praestitimus. Decimam vero clericalem, siquidem dominium in arenda teneat, eandem in natura praestare consuevimus. VIII. Domum nullam de facto desertam habemus et neque fundos extravillanos. IX. Sumus omnes haereditarii coloni. 1780. Junii 3. Coram me: Josepho Vida ordinario judlium m. p. et Michaele Tkálcsics jurassore m. p. 373