Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
cis per ipsum Johannem filium magistri Nicolai pro prima meta ostense habitos; et ibi ostensio terminorum ipsius possessionis Tomay finiretur; ubi prefati Emericus et Johannes dictam possessionem eorum Tomay a predicta possessione Stephand per predictos terminos et signa per eos ostensa, et duplicatorum signorum alterum dicte possessionis Stephand fore dixissent; de qua eciam reambulacione et ostensione signorum prefatus Johannes filius ipsius magistri Nicolai contentus non fuisset, et eisdem ubique contradiccionis velamine obviasset, in quibus tamen locis per utramque partém ostensis, ipsi nullum signum metis verisimile repertissent; et quia partes in huiusmodi reambulacionibus earum metarum ac terminorum discordassent, ideo ipsi neutri parti ius suum possessionarium statuere potuiesent, particulam autem inter ipsas reambulaciones et ostensiones signorum in contencione remanentem, ipsi unacum aliis probis viris visu considerando, in tribus marcis estimassent. Quibus quidem literis exhibitis et revisis, quia de eo ad cuius partis possessionem premissa litigiosa terra pertinens fuerit et pertinere deberet, et que parcium in eiusdem dominio existeret, eidem comiti Nicolao veritas non constabat, ipseque comes Nicolaus absque rescita veritate premissorum inter easdem partes congruo modo iudicium et iusticiam facere non poterat, ad ipsamque inquisicionem faciendam regii et dicti capituli Vesprimiensis homines necessario fuerant transmittendi, igitur idem comes Nicolaus amiciciam dicti capituli literatorie pecierat diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homines regii pro partibus infra declarandi, in octavis festi Nativitatis virginis gloriose proxime tunc venturis ad faciem premisse litigiose térre, vicinis et commetaneis eiusdem universis legitimé inibi convocatÍ8, et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, ab eisdem vicinis et commetaneis ac ab aliis cuiusvis status et condicionis hominibus, de eo, utrum dicta litigiosa terra ad ipsam possessionem Stephand vocatam dictorum actorum, aut eadem ad dictam possessionem Tomay vocatam semper et ab antiquo pertinens fuerit et