Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

ipsius sui ordinis cartusiensis ab una, ac magnifici domini Ladislaus et Pethew de Gerse pridem comites Zaladienses ex altéra partibus coram nobis ac notario et testibus infra­scriptis personaliter constituti, dixerunt retulerunt et con­fessi extiterunt in hunc modum, quod (qua)mvis causa inter fratrem Silvestrum priorem de dicta Leueld conventumque et dominos Ladislaum et Pethew de pretacta Gerse (in), de et super facto demolicionis et destruccionis fortalicii ex eccle­sia beaté Marié virginis (erecti, atque) invasionis depredacio­nis ipsius oppidi Tapolcza nec non nonnullarum in .... . cionis quoque rerum et bonorum in altér utrum mutuo alternatim usque ad hodierna tempóra undecunque et qualitercunque et diu partes inter easdem in sede nostri vicariatus Strigoniensis ventillata fuerit, tamen ipsi sanioris consilii freti volentes eciam decreto regnicolarum, in quo contineret, talismodi iniurias et preiudicia, presertim (in) ipsis guerrarum temporibus pat­ratas simpliciter et de piano fore condescensas, se conforma­mare, amplioribus laboribus fa expensis et sumpti­bus in eadem causa fiendis locum dare nolentes, sed omni amicicia sibi invicem complacere, (non) coacti, non compulsi, neque per aliquem errorem ad illicitam paccionem cireum­venti, f ed sponte pure et simpliciter (omni) liti accioni et cause atque sumtui usque hodie inter eosdem mutuo factis et quomodolibet in futurum exinde fiendis cesserunt et renunciarunt. Quodque omnes litere, lites, questiones, ranco­res et controversie inter eosdem pretextu premissorum mote suscitate habite et exorte sint et esse debeant, nulle sopite cassate et annullate, quas coram nobis sopierunt, annulla­runt et pro nullis esse dixerunt. Preterea quod nulla par­cium predictarum ab alia unquam et nullo tempore in antea et deinceps repetet seu repetere possit atque velit quascun­que expensas, labores, fatigas, sumtus, damna, preiudicia et interessé, que per ipsas aut aliquam earum hinc inde in huiusmodi cause deduccione facte sunt, sed de piano inter se mutuo relaxarunt et in alterutrum defalcarunt, imo super cunctis iniuriis invasionibus damnificacionibus et preiudiciis inter se sicut pretulimus, vicissim usque in presenciarum

Next

/
Thumbnails
Contents