Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod venerabilibus dorninis Petro Simigiensi, necnon Nico­lao Segwsdiensi archidiaconis, Blasio preposito Wrsiensi, necnon magistro Johanne de Waraslo decano atque canoni­cis ecclesie Wesprimiensis, cum procuratoriis literis capituli eiusdem ecclesie, in personis dominorum de eodem capitulo ab una, parte vero ex altéra religioso dominó fratre Ladis­lao abbate monasterii Thykoniensis, ipso dominó Ladislao abbate onera conventus eiusdem sui monasterii super se assummendo, coram nobis personaliter costitutis, per eosdem confessum extitit in bunc modum, ut ipsi pro utilitate et commodo ampliori ecclesiarum predictarum cum duabus earumdem ecclesiarum sessionibus infra declarandis, sub­scriptam fecissent permutacionem concambialem perpetuo duraturam, ut iidem domini de prefato capitulo ecclesie Wesprimiensis, quandam unam sessionem predicte ecclesie eorum iobagionalem in possessione Ewrmenes vocata in comitatu Zaladiensi existenti habitam, in qua nunc Mauri­cius dictus Nonay resideret, inter alias sessiones eiusdem ecclesie beati Aniani sitam, eidem monasterio beati Aniani, e converso vero idem dominus fráter Ladislaus abbas sua et dicti sui conventus personis quandam unam sessionem pre­dicti sui monasterii sancti Aniani in porcione sua possessio­naria in possessione Arach similiter in predicto comitatu Zaladiensi habitam, cui tam ab orientali, meridionali et occidentali quam aquilonari partibus vie publice vicinaren­tur, cum additamento unius iugeris térre arabilis in loco Inola appellato, intra metas iamfate possessionis Arach existentem, cui a partibus orientali térre arabiles nobilis domine consortis Stephani de Koromla, filie sciiicet condam Benedicti de Ayka, meridionali autem, occidentali et aquilo­nari similiter térre arabiles prefati monasterii vicinaliter adiacerent, pretacte ecclesie Wesprimiensi et consequenter dorninis supra nominatis mutua vicissitudine dedissent, tra­didissent et perpetuo ascripsissent, imo deberunt et ascripse­runt coram nobis, testimonio presencium mediante, per ipsas ambas partes et eorum successores universos iure per­petuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas, pariter et

Next

/
Thumbnails
Contents