Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
mocione, pure fidelitatis constanciam illibate observando, et suam personam pro nominis nostre maiestatis exaltacione et tranquillo statu regnicolarum nostrorum variis fortune casibus strennua agilitate exponendo, se gratum et acceptum iuxta nostre voluntatis libitum representare studuit, anhe1 atque in futurum toto nisu, volentes eundem premissorum suorum fidelium obsequiorum intuitu remuneracionis bravio ad presens presignire, quandam possessionem nostram Zanka vocatam in comitatu Zaladiensi nunc apud manus fidelis nostri egregii Johannis filii condam Stephani senioris de Eozgon titulo pignoris habitam, simul cum cunctis ipsius utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris sciiicet arabilibus cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, némoribus, vineis vinearum que promontoriis, aquis aquarumque decursibus, molendinis eorumdemque locis, ac generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eandem possessionem Zanka rite spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus quibus eadem bactenus rite et legitimé tenta fűit et possessa, ex certa nostre maiestatis sciencia et animo deliberato, prefato Ladislao dicto Gywla ipsiusque heredibus et posteritatibus universis, de manibus nostris regiis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam, salvo iure alieno, ita tamen, ut eandem idem Ladislaus Gywla, a prefato Johanne filio condam memorati Stephani de Rozgon pro illa summa pecunie, pro qua eadem eidem extitit impignorata, redimere debeat et teneatur, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Dátum Bude, die dominico proximo ante festum nativitatis virginis Marié, anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo. Hártyán, belől pecséttel: eredetije a kismartoni levéltárban A. 22. 36. Nagy Imre.