Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

Stephano de Hollós decano, ceterisque canonicis ecclesie nostre existentibus. Hártyán, a pecsét vörös és zöld selyemkóczon függ; eredetije a körmendi ltárban. Véghely D. 220. Zsigmond király Eördög Miklós érdemeit és vitézségét tekin­tetbe vévén, az annak ősei által birt Peleske várát, s az ahhoz tar­tozó falukat neki visszaadja. Pozsony, 1430. febr. 14. Nos Sigismundus dei grácia romanorum rex semper augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex, memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos qui quam quam nostra regali muniíicencia circa universos nostre maiestatis fideles de innata nobis clemencia quadam generalitate merito libe­rales existamus, ad illos tamen uberius nostra debemus libe­ralitatis dona extendere, quos pro sacre corone dicti regni nostri Hungarie, pro nostris quoque regiis honoribus, ac commodis et profectibus, fama celebris fervencioribus testa­tur studiis desudasse, consideratis itaque et recensitis fide­litatibus fideliumque ac laude dignorum obsequiorum gra­tuitis meritis, laudandis operibus, virtuosis gestis et sinceris complacenciis fidelis nostri dilecti egregii Nicolai Ewrdug filii Stephani similiter Ewrdug dicti de Prodawyz, quibus idem in plerisque nostris et regnorum nostrorum arduis agendis et expedicionibus difficilimis, multipharie studuit complacere, que omnia longum esset per singula enarrare, sed nunc aliqua de virtuosis gestis et laudabilibus actibus ipsius Nicolai Ewrdug sub brevi sermonis compendio, edis­serendo referamus: ipse enim Nicolaus Ewrdug tamquam inter ceteros nostros fideles ad nostre serenitatis obsequia exhibendo, notabilis et aoimo ac virtute prestantissimus, primum in regno nostro Bohemie predicto contra perfidissi­mos heretice contagionis horrendis maculis infectos bohe­mos, dei et nostros notorios infideles in eodem regno nostro Bohemie et marchionatu Moravie pululando, tandem vero in partibus nostris Transalpinis contra sevissimos turcos, crucis Christi persecutores, confiniorumque regnorum nost­rorum dirissimos et continuos invasores, qui eotunc quen-

Next

/
Thumbnails
Contents