Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

secundo, tercio et peremtorie coniunctim et divisim requi­rimus et monemus, vobisque nihilominus et vestrum cuilibet in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena, quam in vos et vestrum quemlibet canonica monicione pre­missa ferimus in his scriptis, si non feceritis quod mandamus, districteprecipiendomandamus,quatenus infra sex dierum spá­cium post présentacionem seu notificacionem presencium vobis vei alteri vestrum factas immediate sequencium, quorum sex dierum duos pro primo, duos pro secundo, et reliquos duos dies vobis universis et singulis pro tercio etperemtorio termino ac monicione canonica assignamus, prefatum dominum Deme­trium abbatem in eius propria persona si ipsius presenciam comode habere poteritis, alioquin in hospicio habitacionis sue si ad id tutus pateat accessus. ac in parachiali (így) sub qua deget et moratur, sin autem in cathedrali Vesprimiensi et dicta parachiali ecclesiis conventum vero in loco conventuali conventualiter congregatum, sin autem in eodem et in dicta cathedrali aliis ve ecclesiis, et locis publicis, ubi quando et quociens expediens fuerit et prout fueritis requisiti seu altér vestrum fuerit requisitus, ita quod sic verisimiliter citacio­nem nostram huiusmodi ad ipsorum abbatis et conventus monasterii beati Aniani de Tichonio predictis noticiam per­venire publice alta et intelligibili voce peremtorie citare curétis, quos nos eciam tenoré presencium sic citamus, qua­tenus quadragesima die post citacionem huiusmodi per vos vei alterum vestrum factas inmediate sequenti, si dies ipsa quadragesima iuridica fuerit et nos vei altér forsan loco nostri surrogandus auditor ad iura reddendum pro tribunali sederimus vei sederit, alioquin prima die iuridica extunc immediate sequenti, qua nos vei surrogandum predictum Constancii vei alibi ubi tunc forsan Románam curiam esse contigerit, in audiencia causarum apostolica in qua iura reddi solent, mane, hora causarum ad iura reddendum pro tribu­nali sedere contigerit, compareant in iudicio legitimé coram nobis vei surrogandó auditore predicto per se vei procurato­rem seu procuratores suos idoneos ad causam et causas huiusmodi suíficienter instructos, cum omnibus et singulis actis, actitatis, literis, scripturis, instrumentis, iuribus et muni-

Next

/
Thumbnails
Contents