Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
156. Vörüi Pál és Becsvölgyi Antal szolgabírák, Gersei Petliö Jánosnak és Tamásnak egy jobbágyuk megölése dolgában, Polcha András és társai ellen vizsgálatot tartanak, Kapornak, 1412. jan. 14. Nos Paulus filius Ladislai de Veruh ac Anthonius filius Dominici de Bechuelg iudices nobilium comitatus Zaladiensis memorie commendamus, quod cum nos ad instantem et legitimam peticionem egrediorum (így) virorum magistrorum Johannis et Thome filiorum Petheu de Gerse comitum comitatus Zaladiensis, feria tercia proxima post festum Epiphaniarum domini proxime preteritum personaliter accedendo, sicut a nobilibus alteriusque cuiusvis status et condicionis huius Zaladiensis comitatus hominibus, a quibus decuisset ac licuisset conscjenciosa inquisicione palám et occulte facta, scire veritatem infrascriptarum sic scivissemus, quod faber alias sub nomine Andreas Polcha in literis rescripcionalibus falsam monetam concussorem extradedissent, et ab ipso tempore sub nomine nobilis domine relicte magistri Mychk de Peleske in possessione sua Nagkuthus vocata residenciam habuisset, unacum Johanne filio Petri dicti Kaliber ac Matheo filio eiusdem, Stephano et Michaele filiis dicti Johannis filii Petri, Thoma Bucheu, Johanne Vago, Petro filio Dominici Vy dicto, Ladislao et Michaele filiis eiusdem Petri, iobagionibus reverendissimi in Christo patris domini Eberhardi episcopi in dicta possessione Nagkuthus commorantibus, feria secunda proxima post festum Circumcisionis domini proxime preteritum, Johannem Pyrohtholch dictum iobagionem et familiarem dictorum magistrorum Johannis et Thome in dicta Kuthus in libera via sua procedentem reperiendo, misera nece interemissent, potencia eorum mediante, in preiudicium dictorum magistrorum Johannis et Thome valde magnum. Dátum in Kapornuk, tercio die inquisicionis predicte, anno domini M° CCCC 0 duodecimo. Papíron, hátlapján két pecséttel; eredetije Keszthelyen a gróf IFestetios cs. ltárában. Zalád. 72. c. Nagy Imre.