Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
videlicet mensurando in latitudine sex cubitus vnlgariter erdeusengh dictos haberet, cum terris arabilibus et aliis utilitatibus, ad eandem quartam partém de iure spectantibus, pro predicto iure quartali, nullo contradictore existente, ipso Johanni filio Blasii perpetuo possidere statuisse et commisisse retulissent. Quarum quidem literarum revisis continenciis, predictus Johannes proposuerat eo modo, quod .... predictam possessionariam porcionem per ipsos filios Demetrii dicte domine Elizabeth Gyarmani modo premisso traditam, a Clemente filio Michaelis filio sciiicet fratris domine matris dicte domine Elizabet in quem sciiicet ipsa domina Elizabet decessa devoluta extitisset ta quinque denarios valenti, inducente ipso Blasio precio comparasset, nuncque ipso Clemente proscripcionis penam incurrente, tam ipsam porcionem in toto, quam vero annotatam possessionariam particulam per prefatos Arnoldum et Demetrium patrem memorati Blasii ut prefertur sibi datam, imo et literas de ( így) ipsam quartam sessionis per eundemque Blasium sibi datam pertinentes fore in maiori parte et continue omnino ipse uteretur. Annotatum autem Petrum filium Pauli solum in testimonio premissorum adduxisset, nam ipse solum in dicta parte ipsius sessionis et in parva térre particula usuali haberetur, unde ipse vellet ut dictus Blasius aut memoratas particulas possessionarias sibi pacifice remitteret, vei dictam unam vaccam et valorem cere ac estimacionis dicte térre per ipsos Arnoldum et Demetrium sibi tradite restitueret; et quia prefatus Blasius filius Demetrii in quem sciiicet annotata possessionaria porció dicte domine Elizabet ut predicitur tradita, decessa, eandem dominam et eius successores devolvi partibus referentibus de iure debuisset, personaliter nostri in presencia adherendo, tam eandem porcionem quam vero prelibatam medietatem ipsius possessionarie porcionis condam dicti Pauli filii Adriani, ipsi Johanni filio Blasii modo premisso, per ipsos Arnoldum et Demetrium absque sua permissione traditam, secundum obligamen parcium in valore estimacionis eiusdem redimere se promtum fore assererat (így), adque eciam forma iuris et consvetudinaria regni lex, eundem Blasium