Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

153. A salavári convent Garai Miklós nádor ítélete alapján, Gyrolthi Mihály leányait. Salamonvári András és János ellené­ben, Salamonvára, Keresztúr, Taás, Szentmárton, Tompa, ErdŐ­falva s több más helységek fele részének birtokába törvényesen beik­tatja. 1410. apr. 9. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris, conventus monasterii beati Adriani martiris de Zala, salutem in salutis largitore. Quum primi parentis prevaricacione suborta tocius humane labili­tatis conditor cirographum incidit mortalitatis, ita ut eius tam foret fuscata labilitás, ut nusquam virtutem valeat apprehendere perpetuitatis. Illustris igitur decrevit antiqui­tas, ut gesta preteritorum presenciumque laudabilia, ne mundi labescentibus curriculis mola oblivionis opprimántur, sed pocius iubare radioso elucescant, literarum patrocinio debeant commendari. Ad universorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos iuxta continenciam lite­rarum viri magnifici domini Nicolai de Gara regni Hungarie palatini et iudicis comanorum adiudicatoriarum pariter sequestratoriarum et statutoriarum, formám et seriem sue iudiciarie deliberacionis in se exprimencium, pro nobilibus dominabus Katherina, Dorothea et Scolastica vocatis, filia­bus Michaelis filii Johannis de Gyrolth actricibus, contra Andreám et Johannem filios Nicolai filii Stephani filii dicti Johannis de Salamonwara in causam attractos nobis direc­tarum, amicabiliter receptarum, et iuxta earumdenrcontinen­ciam unacum magistro Martino de Koltha curie palatinalis notario, in eisdem literis suis adiudicatoriis inter alios nomi­natim conscripto, nostrum hominem, videlicet religiosum virum fratrem Michaelem sacerdotem, unum ex nobis, ad contenta earumdem literarum ipsius domini palatini adiudi­catoriarum, nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum, qui demum ad nos exinde reversi, nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festő Annunciacionis virginis gloriose proxime preterito et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus, ad facies possessionum Salamonwara, Kerezthwr, Taas Januspanfalua, Zenthmarthon, Thompa, Erdewfalwa, Bench

Next

/
Thumbnails
Contents