Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

ficamuB quibus expedit universis, quod prout ex relacione Stephani filii Thome de Kuveskal iudicis nobilium unius ex nobis percepimus, dominus Demetrius abbas de Tykonio ab (una), parte vero ex altéra magister Laurencius filius Petri de Azoufeu, presente ipso ac aliis multis probis et nobilibus viris, annotatus dominus Demetrius abbas iobagiones prefati magistri Laurencii in Azoufeu predicta, Kuvesd et Ewrmenes vocatis residentes, in telonio in possessione dicti domini (abbatis) Fyred vocata exigi consveto, semper telo­nium dare debuissent et deberent, dictus autem Laurencius filius Petri se in eo ut dicti iobagiones sui ullo unquam tem­pore retrolapso telonium seu tributum ac dacionem tributa­riam in dicta Fyred nec dare debuissent nec deberent, attes­* tacionibus universorum nobilium prescripto (sed)is nostre iudiciarie pertinencium, feria quarta proxima post dominicam Judica tunc venturam fieri debendis coinquisissent. Tandem autem ipsa feria quarta instanté, prescripti universi nobiles dicte sedis nostre iudiciarie in simul previa racione congre­gantes, per nos requisiti, ad fidem eorum deo debitam fidelita­(temque) dominó nostro regi sueque sacre corone conservan­dam id affirmarunt, quod prescripti iobagiones prefati Laurencii filii Petri de dicta Azoufeu in dictis suis pos­sessionibus residentes, ullounquam tempore retrolapso in dicto tributo in dicta Fyred exigi consveto tributum persolvissent nec persolvere deberent. Dátum in Tapolcha, feria quarta prenotata anno, domini M° quadringentesimo decimo. Eredetije rongált hártyán, a veszprémi káptalan házi levél­tárában, Capsula III. «Aszófő» csomagban őriztetik. A két kis viasz­pecsét szederjes selyem zsinóron függ, de mi sem vehető ki belő­lök. — Kiadva, de hibásan, Magyar Történelmi Tár II. kötet, 199. 200. 11. Vóghely D.

Next

/
Thumbnails
Contents