Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
regio, et Thoma literato capituli ecclesie Albensis hominibus-. nostrum hominem, videlicet Georgium filium Petri de Gersafalva de dicta nostra congregacione destinassemus, demumiidem exinde ad eandem congregacionem nostram cum partibus prescriptis reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria secunda, vigesimo sciiicet secundo die dicte nostre congregacionis et diebus ad id aptis, ad facies memoratarumpossessionum Zenthbalas, Kysfalud et Edelych vocatarum, convocatis vicinis et commetaneis, accedentes, prefatam porcionem iamfati condam JohanniB filii Petri in dicta Edelych habitam totam prescripte domine Elene sorori ipsius condam. Johannis nec non dictis filiis et filiabus ipsius domine, preallegatas autem porciones eiusdem condam Johannis possessionarias similiter totales in prefixis possessionibus Zenthbalas et Kysfalud situatas, ipsius sciiicet possessionis Zenthbalas medietatem a parte aquilonari adiacentem, dicte quoque possessionis Kysfalud similiter medietatem ex parte meridionali sitam, iamfatis Michaeli filio Sebastiani, Georgio et Ladislao filiis suis partim, partim vero Dionisio filio Petri dicti Garázda, Nicolao Johanni Stephano et Petro filiis Petri filii eiusdem Petri Garázda, cum omnibus earum utilitatibus in perpetuum possidendas statuissent, nullo contradictore apparente. Quorum quidem regii, nostri et capituli Albensis hominum premissa relacione facta et percepta, nobis seriem dicte possessionarie statucionis iamfate universitati nobilium congregacionis nostre predicte ut moris est publicari facientibus, quia sicut in faciebus dictarum possessionum sic et nunc in iamfata nostra congregacione ipsi possessionarie statucioni partibus pretaxatis modo previo facte nullius penitus contradiccio obviavit, pro eo nos prescriptam porcionem possessionariam in dicta Edelych habitam, iamfate domine Elene suisque filiis et filiabus, dictas autem alias porciones possessionarias sepefati condam Johannis filii Petri. totales in prescriptis possessionibus Zenthbalas et Kysfalud habitas pretactis Michaeli filio Sebastiani, Ladislao et Georgio filiis suis, necnon Dionisio filio Petri, Johanni Nicolao Stepbano et Petro filiis prefati Petri filii eiusdem Petri Garázda, ordine quo supra statutas, reliquimus et commisimus-