Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

M° CCC° L° nono transacto preteritum, prope villám Mandhyda celebrata, Andreas filius Iwan et Nicolaus filius Johannis de Mendzenth, de medio aliorum exurgendo, prout ipse dominus palatinus per literas suas in eadem congre­gacione sua emanatas fuisset informatus, proposuisset eo modo, quod magnificus vir dominus Nicolaus filius Stephani magister tavarnicorum reginalium, medietatem dicte posses­sionis ipsorum Mendzenth vocate in ipsorum iuris derogamen detineret occupatam, et quia litere regales patentes dicto •dominó palatino pluries super eo exhibite fuissent, ut univer­sas causas possessionarias contra eundem dominum Nicolaum per quempiam coram ipso dominó palatino motas, in curiam ad octavas festi beati Martini confessoris tunc affuturi debe­ret prorogare, ideo ipse palatinus dictam causam ob regium literatorium preceptum ad easdem octavas festi beati Martini •confessoris duxisset prorogandam tali modo, ut instrumenta, si que partes in facto dicte possessionis Mendzenth se babere sperarent, in eisdem octavis contra se exhibere tenerentur coram ipso, quibus visis iudicium et iusticiam facere valeret inter partes in premissis, prout postularet ordo iuris; ad quas quidem octavas festi beati Martini confessoris, prefatus Nicolaus banus non venisset nec misisset, se iudiciali honere mediantibus literis ipsius domini palatini innodari commit­tendo; demum cum idem Nicolaus filius Johannis et Andreas filius Iwan de Mendzenth, acceptis Demetrio filio Ladislai de Mendzent ipsius palatini, ac religioso viro fratre Stephano presbitero conventus ecclesie Zaladiensis hominibus, in domi­nica Esto mihi ad faciem particule térre condam Petri filii Herrandi iuxta fiuvium Zala existentis, vicinis et comme­taneis suis universis legitimé convocatis et presentibus acce­dendo reambulare per veras suas metas et antiquas, novas metas iuxta veteres in locis necessariis erigendo, ac ab aliorum possessionariis porcionibus separari et nomine sui iuris sibi statui facere voluisset, Petrus filius Andree villicus de Wyfahi in personis Stephani Johannis Nicolai et Ladislai filiorum domini Nicolai filii Stephani de Lyndua condam bani non a reambulacione sed metarum ereccione et statucione cuius­•dam particule térre eosdem prohibuisset, unde eosdem 2*

Next

/
Thumbnails
Contents