Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
.10. A zalavári convent előtt Háholthi Miklós és Lőrincz fiai, a rajki szent Mártonról'nevezett egyház kegyuraságát Rajki Miklós fiaira, kiket az régi joguknál fogva megillet, átruházzák. 1367. apr. 12. Conventus monasterii beati Adriani martiris de Zala, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presentempaginam intuentibus, salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod magister Nicolaus filius Nicolai et Jacobus et Nicolaus filii Laurencii filii Herbordi de Habolt ab una, parte vero ab altéra Georgius et Thomas filii Nicolai de Raik coram nobis personaliter constituti, per dictos magistrum Nicolaum filium Nicolai, Jaeobum et Nicolaum filios Laurencii propositum extitit oraculo vive vocis pariter et relatum, quod quia dicti Georgius et Tbomas ab antiquo ecclesie sancti Martini in dicta Rayk habite veri et legitimi fuissent patroni, et dictus patronatus ipsorum propter longaminitatem temporis in oblivionem fuisset redactus, ideo ipsi maturo inter se ipsos prebabito consilio, dictos Georgium et Thomam in veros et legitimos assumsissent patronos et assumserunt coram nobis, dantes eisdem in dicta ecclesia potestatem quam veri patroni in ecclesia secundum regni consvetudinem babere consveti sunt, in filios filiorum perpetue et inrevocabiliter habendi et tenendi. Dátum feria secunda post dominicam Ramispalmarum, anno domini M° CCC° LX° septimo; presentibus dominó Petro dominó et prelato nostro, fratre Nicolao prioré, Thevrico custode, ceterisque quampluribus fratribus in dicto nostro monasterio deo iugiter famulantibus. Hártyán, a pecsét hiányzik ; eredetije a Rajky cs. levéltárában, FelBŐ'Rajkon. Véghely D. 11. A zalavári convent előtt Pakodi Márton fiai, a Tóthpataka mellett fekvő rétbirtokukat Tilaji Miklós deáknak és társainak eladják. 1368. febr. 24. • Conventus ecclesie sancti Adriani martiris de Zala, universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium salvatore. Cum oblivio inimica sit memorie, dignum est ut omnes contractus legitimi, testimonio scripta-