Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

procuratoriis literis capituli Castriferrei, onus autem Ladislai filii sui eandem dominam idem Johannes dominus suus auctoritate procuratoria supradicta super se assumsisse spo­pondit, coram nobis constituti, per eosdem magistrum Nico­laum filium Nicolai et alios predictos confessum extitit et relatum, quod ipsi super universis discordiis, dissensionibus, que inter ipsoB nobiles de Haholth, ac prenotatam dominam Clara vocatam premisso modo super universis possessionibus et hereditatibus paternis ipsius domine ac Nicolai filii Buzad, in quibus ipsam dominus noster rex in verum heredem et successorem prefecisset et creasset, ventillate extitissent, taliter concordassent et concordarunt coram nobis, quod totalem possessionariam porcionem prenotati Nicolai filii Buzad patris ipsius domine in possessione Haholth ipsum con­tingentem, prenotati nobiles de eadem Haholth in die medii Quadragesime nunc venturo, in presencia testimonii capituli Albensis et hominis regii per partes illic adducendi, cum omnibus suis utilitatibus, montibus, vineis, silvis, nemoribus, pratis, terris, et aliis quibuslibet in superficie eiusdem habi­tis, in quatuor partes rectas et quoequales dividere teneren­iur; qua divisione facta, prenotata domina Clara vocata, vei eius nomine prenotatus Johannes maritus suus vei procura­tor suus, ex ipsis quatuor partibus tres partes elective pro se recipére et perpetuo possidere valeret, quartam vero partém eiusdem possessionarie porcionis prenotatis nobilibus de Haholth cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, simulcum possessione Wrs vocata in comitatu Simigiensi habita, cum omnibus suis pertinenciis, que similiter preno­tati Nicolai filii Buzad patris ipsius domine fuisse dignosce­rentur, resignare similiter perpetuo possidendas ac relinquere -deberet; ita tamen, quod si vineam Zeus vocatam que olim prenotati Nicolai patris ipsius domine fuisse dignosceretur, in porcione prenotati Nicolai habitam, in porcionem predicto­Tum nobilium cedere contingeret, extunc ipsi nobiles predi­ctam vineam Zeus vocatam ipsi domine et suis heredibus simulcum aliis sex vineis in vicinitate ipsius vinee Zeus habitis, libere et sine omni solucione tributi montis vulgo jpogreht vocati dimittere et resignare deberent, ullo unquam

Next

/
Thumbnails
Contents