Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

quam itur ad Paloznuk, ex parte occidentis sunt quatuor iu­gera terrarum in loco vulgariter Fenees noncupato; item in valle Noguelg vocata sunt quatuor iugera terrarum, quibus ex parte silve Kercb, comes Matbias de Vrs vicinatur, et in latere earumdem terrarum a parte occidentis est silva divisa in tres partes, quarum parcium média pars pertinet ad terras supradictas; item in monte Bordachege vocato habetur silva communiter cum ipsis filiis Gervasii possidenda, item in ne­more in quo oritur aqua currens versus Balatinum per val­lem Vrs, iidem filii Gervasii tantam habent porcionem quan­tam alii quibus pertinet ipsum nemus, item in loco. Strw vocata sunt quatuor iugera terrarum; et hec omnia sunt in quartam supradictam assignata. Preterea hec sunt a domina matróna eisdem filiis Gervasii vendita et concessa : videlicet fundus curie, usus dolabri, pascua pecorum; item a monte Leshyg vocato usque viam magnam, per quam itur de Pezey in Vrs, sunt sex iugera terrarum arabilium et fimatarum, et in fine earumdem terrarum ultra eandem viam a parte occi­dentis usque puteum Alasunkutha vocatum sunt novem iu­gera terrarum similiter fimatarum; item in loco Strw vocato sunt sex iugera terrarum fimatarum, quas distingit ex parte orientis via per quam itur de Vrs in Fayz, et exparte occi­dentis distingit via per quam itur in Palaznuk; item in puteo Musoukuth vocato sunt quatuor iugera terrarum, quarum finis protenditur ad viam per quam itur in Fayz supra­dictam ; item prope locum ubi Velermerius piscinam habuit, est unum iuger térre et dimidium, utilis pro canapis semi­nandis, cuius finis protenditur ad piscinam memoratam; item prope villám Pezey ultra viam per quam itur de Vrs in Vesprimium, sunt quatuor iugera terrarum fimatarum, qua­rum finis protenditur ad occidentem ad terras Floriani et Barlabe predictorum; in fundo eciam comitis Andree curie predicti, cum terra arabili sunt sex iugera terrarum, et sic distincciones predictarum terrarum terminantur. Dátum anno domini M° CC°X L° nono. Hátlapján egy kerek s egy hosszúkás pecsét nyomaival; ere­detije a körmendi Itárban. Véghely D.

Next

/
Thumbnails
Contents