Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

magister Laurencius íilius Herbordi de Haboltb et Jacobus filius eiusdem ab una, parte vero ab altéra magister Nicolaus filius Nicolai filii dicti Herbordi de eadem Haboltb comitatus Zaladiensis, coram nobis personaliter constituti, confessi exti­terunt oraculo vive vocis eo modo, ut ipsi in possessionibus eorum infra declarandis talem inter se et eorum posteritates duraturam fecissent divisionem : quod primo in dicta posses­sione Haholtb vocata ab occidente due sessiones a parte monasterii beaté Margarethe virginis et martiris, magistro Laurencio et Jacobo filio suo, due vero ex opposito earumdem duarum sessionum iobagionum in alia piatea ab oriente ha­bita similiter a parte dicti monasterii, magistro Nicolao, et due sessiones iuxta easdem in medio platee ab oriente habite existentes magistro Laurencio et Jacobo filio suo, et due ses­siones ex opposito earumdem in medio alterius platee ab occidente magistro Nicolao, et iterum due in dicta piatea ab oriente habita iuxta sessiones magistri Laurencii et Jacobi filii sui existentes similiter magistro Nicolao, due autem ses­siones in dicta alia piatea ab occidente secus sessiones ipsius magistri Nicolai existentes magistro Laurencio et Jacobo filio suo cessissent, aliasque utilitates eiusdem possessionis et patronatum dicti monasterii in eadem habiti communiter, videlicet medietatem magister Laurencius et Jacobus filius suus, ac aliam medietatem earumdem utilitatum et patrona­tus ipsius monasterii Nicolaus tenebunt et possidebunt; ceterum possessionem eorum Folkusy vocatam in duas partes taliter divisissent, quod in prato Peleskeryte vocato ab oriente super unum signum metale incipiendo et ad partém occidentalem veniendo pervenit ad unam arborem cerasi retro ortum ipsius ville habitam, et ab hinc directe transit ad piateam eiusdem ville, ubi flectitur et transit in eadem piatea ad aquilonem usque médium eiusdem ville, unde ver­titur ad occidentem ad ecclesiam sancti Nicolai confessoris in eadem constructam, et de ip3a ecclesia similiter ad occi­dentem currit supra unum montem ad unam viam crucis, adhuc ad occidentem per quandam magnam viam que vari­atur de ipsa via crucis currendo et pervenit ad montem Pal­hege vocatum; dehinc transit similiter ad occidentem usque

Next

/
Thumbnails
Contents