Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

vineam ab oriente vinee Iwance, a meridie vinee Dionisii, ab occidente vinee Johannis, ab aquilone alteri vinee eiusdem Pechül commetaneam esse partes retulerunt. In cuius rei testimonium ad peticionem parcium presentes dedimus lite­ras nostro sigillo communitas, anno domini M° CC° LX° nono, tercio nonas Április, magistro Demetrio ecclesie nostre preposito, aule regié vicecancellario, Myke cantore, Feliciano custode, Micaele decano existentibus. A függő pecsét hiányzik; eredetije teljesen ép állapotban gyűjteményemben őriztetik. Véghely D. 43. István alországbíró levele Balaton-Henye és a Nyvig völgyben fekvő két falu közti határjárásról. FüzitŐ. 1269. oct. 28. Nos comes Stephanus viceiudex curie domini regis, me­morie commendantes significamus universis quibus expedit preseneium per tenorem, quod comes Absalon officialis ve­nerabilis patris P(auli) dei grácia episcopi Vesprimiensis, Bence filius Mykoud et Tympse filius Thymodei condicio­narii ipsius episcopi, et Johannes filius Tiburcii de populis ducatus pro se et pro populis predicti episcopi de septem villis Nyvygh et pro ipsis septem villis Nyvygh vocatis cuius­libet condicionis ex una parte, Akur filius Vosos de Heney pro se et pro Michaele fratre suo et pro omnibus genera­cionibus suis de Heney, Detricus filius Mauricii de eadem villa Heney pro se et pro Stephano filio Jacobi et pro omni­bus generacionibus suis de Heney, Paul filius Purus iobagio castri Vesprimiensis de eadem villa Heney pro se et pro aliis omnibus iobagionibus et castrensibus eiusdem castri de Heney ab altéra personaliter coram nobis constituti, dixerunt, quod super commetaneitate silve Sumberuk vocate que est inter Heney, et omnes populos de Nyvygh cuiuslibet con­dicionis fuisset contencio exorta inter eos; tandem postmo­dum per arbitrium proborum virorum talis composicio inter­venisset inter ipsos, sicut partes retulerunt et eciam in literis comitis Ompudini quondam viceiudicis curie B(ele) ducis clare recordacionis continetur, quod si quatuordecim homi­nes de septem villis Nyvygh cuiuslibet condicionis in loco contencioso ipsius silve iurarent, extunc ibi mete pacifice

Next

/
Thumbnails
Contents