Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

taneis earumdem universis legitimé convocatis et ipsis presen­tibus, ipsas per earum veras metas et antiquas, novas iuxta veteres in locis necessariis erigendo, reambularet, reambula­tasque et ab aliorum possessionariis iuribus metaliter distin­ctas, relinqueret ipsas eisdem Nicolao filio Gregorii et filiis suis prenotatis eo iure, quo ad ipsos dinoscerentur pertinere, perpetuo possidendas si non fieret contradictum, contradicto­res vero si qui fierent, citaret ipsos contra eosdem ad regiam presenciam ad terminum competentem; et postbec facti se­riem premissorum cum cursibus metarum, vei si necesse fieret nominibus contradictorum et citatorum ac termino assignato, eidem dominó nostro regi fideliter rescriberemus. Verum quia preceptis ipsius domini nostri regis obedire de­beamus, cum predicto Petro filio Johannis bomine ipsius domini nostri regis, hominem nostrum Petrum clericum chori ecclesie nostre, ad premissa exsequenda et peragenda pro testimonio transmisimus ; qui postmodum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt eo modo, quod ipsi feria quarta proxima ante festum beati Thome apostoli proxime preteri­tum ad facies predictarum possessionariarum porcionum, vicinis et commetaneis suis universis legitimé convocatis accessissent, et ipsis presentibus easdem reambulassent per earum veteres metas et antiquas, novas iuxta veteres in locis necessariis erigendo, reambulatasque et ab aliorum posses­sionariis iuribus metaliter distinctas, reliquissent ipsas eidem Nicolao filio Gregorii et filiis suis prenotatis eo iure quo ad ipsos pertinuissent perpetuo possidendas, nullo contradictore existente; nomina vero metarum earumdem possessionaria­rum porcionum per ipsos iuxta veteres de novo erectarum hec sunt: primo incipit una meta terrea ab oriente angularis et currit per médium stáción is cuiusdam aque Toufeu vo­cate ad plagam occidentalem usque metas Pauli filii Ladizlai de Toufeu, que ad aquilonem predicto Nicolao filio Gregorii et filiis suis pretactis, et ad occidentem predicto Paulo filio Ladizlai, deinde versus aquilonem vádit usque metas posses­sionum Rokolyán et Bok vocatarum, ibique similiter unam metam terream de novo erexissent; abhinc ad meridiem ver­titur iuxta quoddam stagnum seu locum aque, pervenit ad

Next

/
Thumbnails
Contents