Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
Benedictum socium et eoncanonieum vestrum ad ipsum arbitrium audiendum et videndum duxissetis transmittendum, qui postea ad vos rediens vobis enarrasset, quod in predicta die dominica parcium arbitri in predictam villám Wrs convenientes, primo idem Andreas filius Nicolai proposuisset contra eundem Nicolaum eo modo, quod ipse Nicolaus unam sessionem in villa Wrs superiori existentem cum duobus iugeribus térre ipsius Andree per regiam maiestatem sibi collatam, que olim Lamperti fuissent, item in Pesce centum iugera terrarum arabilium per eandem regiam collacionem ipsum Andreám contingencia occupando detineret, super quibus iusticiam sibi impertiri coram eisdem arbitris postulasset, contra quem ipse Nicolaus ex adverso respondens, premissam acquisicionem denegando, taliter replicasset, quod in dominio ipsius sessionis et predictorum iugerum térre in eadem Wrs existencium, avus et páter ipsius Nicolai et ipse Nicolaus semper et ab inicio pacifice et sine motu ac lite aliquali ad bominum recordacionem fuissent, tanquam titulo iuris bereditarii eandem possedissent et nunc ipse Nicolaus et Dominicus fráter eius possiderent; ipsa vero centum iugera terrarum cum aliis terris in eadem Pesce habitis, ex collacione regia idem Nicolaus vigore instrumenti efficacis ad se allegasset pertinere. Quibus proposicionibus auditis et responsionibus factis ad easdem, quia per ipsos arbitros avum et patrem ac ipsum Nicolaum et Dominicum fratrem suum in dominio pacifico ipsius sessionis et duorum iugerum térre in eadem Wrs habitorum extitisse fuisset inventum, ipsaque centum iugera terrarum collacionis titulo regalis ad eundem Nicolaum et Dominicum fratrem suum pertinerent, ideo iuramento solius eiusdem Nicolai, ipsam sessionem et predicta iugera térre, in quindenis festi beati Andree apostoli tunc venturis deponendo, sibi perpetuari idem arbitri commisissent; qui si modo premisso in predictis quindenis super premissis iurare presummeret, ipse Andreas perpetuum silencium habere deberet racione premissarum; item ipse Nicolaus contra eundem Andreám modo arbitrario reconvencionem faciens proposuisset eo modo, quod idem Andreas sex iugera térre sue, quorum quatuor in eadem Wrs et duo