Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

spoliarat, et quamplurima bona eiusdem magistri Johannis abstulerat ab eisdem per eundem, magistrum Johannem fecerimus occupari; tamen quia libertate nobilium regni nostri per nos nuperrime eisdem graciose concessa requi­rente, filius pro excessibus et delictis patris sui, et universali­ter innocentes pro offensis nocencium non debeant aggra­vari, fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quate­nus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Emericus filius Emerici homo noster de curia nostra ad hoc specialiter transmissus, possessionarias porcio­nes Nicolai Oliverii Ladislai Stephani et Andree filiorum ipsius Gregorii, item dominarum Elena et Clara vocatarum filiarum eiusdem pro quarta earumdem puellari provenien­tes, simul cum dote et rebus parorphanalibus nobilis domine Margaretha vocate relicte eiusdem Gregorii de predictis pos­sessionibus ipsius Gregorii plene debeat extradare, porcio­nes autem possessionarias que de eisdem possessionibus ad porcionem propriam eiusdem Gregorii salvis porcionibus predictorum filiorum et filiarum ipsius, ac dote et rebus pa­rafernalibus domine relicte eiusdem remanentibus cesse­rint, relinquat eidem Johanni quousque filii eiusdem Gre­gorii vei alii quorum redemcioni eedem possessionarie porciones magis conveniunt, redimere poterunt ab eodem, pacifice possidendas. Et tandem omnium premissorum se­riem nobis fideliter rescribere debeatis. Dátum Bude, feria secunda proxima ante festum Nativitatis virginis gloriose, anno domini M° CCC° L° tercio. Verum cum vestre subli­mitatis preceptis obedire debeamus ut tenemur, cum pre­scripto magistro Emerico filio Emerici homine vestro, homi­nem nostrum magistrum Gregorium sacerdotem socium et eoncanonicum nostrum ad premissa negocia peragenda pro testimonio duxissemus transmittendum, qui postmodum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt eo modo, quod idem homo vester presente nostro testimonio prescripto, dominico die proximo ante festum beati Galli confessoris proxime preterito, possessionarias porciones Nicolai Oliverii Ladislai Stephani et Andree filiorum prescripti Gregorii, item domi­narum Elena et Clara vocatarum filiarum eiusdem, pro quarta

Next

/
Thumbnails
Contents