Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
et conventus de Chatar reperiebatur, tamen predictus Georgius nullás literas, quibus mediantibus predictum iudicium unius marce et solucio eiusdem contin .... ad presens nec in futurum se et dictum Johannem sacerdotem exhibere posse ut prediximus allegabat, ideo unacum nobilibus provincie nobiscum in iudicio assedentibus, ipsum Johannem sacerdotem pro tam indebita sua aquisicione in facto pene calumnie, et ipsum Georgium filium Johannis jn'O exhibicione dictarum literarum conventus de Chatar posterorum in facto e(xhibici)onis falsarum literarum decrevimus convictos extitisse, tenoré preseneium mediante contra Sidou prenotatum, predictas autem possessionarias porciones in predictis literis conventus de Chatar contentas, sine diminucione et augmento eidem Sidou eo iure quo ad ipsum dinoscitur pertinere, adiudicavimus perpetuo possidendas tenendas pariter et habendas, nullo tamen penitus contradictore apparente, predictas eciam literas per ipsum Georgium in sua et Johannis sacerdotis prenotati personis coram nobis exhibitas, vanas cassas et frivolas viribusque carituras exhibitoribusque nocituras iudiciaria auctoritate committentes. Dátum in Kopurnuk, secundo die termini prenotati. Anno domini M° CCC° XXXX 0 octavo. Hátlapján három pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kinest. oszt. N. R. A. 711. 24. dipl. oszt. 3971. Közölve Kovács Nándor másolatából. 301. A veszprémi káptalan előtt Töreki Miklós Kis Miklóst inti, hogy Pobor nevű birtokát Dörögoli István gyermekeinek el ne idegenítse. 1348. dec. 5. Nos capitulum ecclesie Wesprimiensis damus pro memória, quod Nicolaus dapifer filius Simonis de Turek, ad nostram personaliter accedens presenciam, extitit protestatus, quod sicut ipse percepisset, Nicolaus Kyus dictus filius Andree filii Cazmerii de Pobor, dictam possessionem Pobor in contigua et immediata vicinitate seu commetaneitate possessionis Wsa vocate, quondam Laurencii Cheykach dicti soceri sui, in cuius proprietate et dominio nunc ipse Nicolaus dapifer foret, iuxta fluvium Lescenche existentem, non