Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

videlicet a parte meridionali distingeret possessioni magistri Simonis filii Maurieii, secunda vero scilicet a parte occiden­tali distingeret dicte ville Pobor, tercia autem a parte orien­tali distingeret ville Vsa prenotate ; ibique predicte mete ter­minarentur; et nunc prefatus Nicolaus dictus Kyuz intra metas possessionis Vsa vocate quasdam particulas propria sua auctoritate et potencia occupasset et super easdem vineas plantari fecisset, ac alias utilitates earumdem perciperet et percipi facérét contra ipsius voluntatem; super quo űdelitati vestre precipiendo firmiter mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Bedeu filius Michaelis, Johannes fráter eiusdem aut Dioni(sius fili)us Do(minici filii) Phile sive Paulus filius Mokch de Sa­rusd aliis absentibus homo noster, sciat et inquirat de omni­bus premissis et singulis premissorum ab omnibus quibus decet et licet, et specialiter a vicinis et commetaneis suis uni­versis omnimodam veritatem; et post hec prout vobis veri­tas constiterit premissorum, nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, in festő beati Johannis ante portám latinam, anno domini M u CCC° XL° octavo. Nos vero mandatis serenitatis vestre obtemperare cupientes ut tenemur, dedimus hominem nostrum videlicet Ladislaum notarium nostri conventus unacum Johanne filio Michaelis de Durugd homine celsitu­dinis vestre, qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi accedendo feria tercia proxima post festum beatorum Nerei et Achillei atque Pongracii marti­rum ad vallem Vsa vocatam, et in eadem valle in vicinariis villis predictarum possessionum circueundo, a nobilibus et ignobilibus vicinis scilicet et commetaneis palám et occulte diligenter inquirendo, hanc de premissis scire potuissent veritatem, quod predicte mete in literis vestre serenitatis scripte et inserte, predictas possessiones Vsa et Pobor voca­tas semper ab antiquo ab invicem separassent et distinxis­sent, et predictas arbores metales scilicet salicis et ilicum, prefatus Nicolaus dictus Kyuz et sui iobagiones seu ad ipsum pertinentes succidissent, et quasdam térre particulas intra easdem metas habitas de eadem possessione predicti Nicolai filii Simonis Wsa vocate idem Nicolaus dictus Kyuz ad

Next

/
Thumbnails
Contents