Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
quidem donacioni pacifice Jacobus filius Batina de Lapsa de iuxta Rabam prope Körmend, Marcus filius Georgii de Recbe fratres prescripte domine, personaliter coram nobis comparendo consensum prebuerunt per omnia liberalem. Nos autem eo quod ipsarum donaeionum perpetuitates privilegio domini nostri Bele serenissimi regis Hungarie, necnon privilegio venerabilis capituli Wesprimiensis fuerunt confirmate, prout textus privilegiorum prescriptorum continet, presentis rei tractum ad instanciam et peticionem preseneium nostro privilegio duximus confirmandum». Végliely Dezső. 31. A fehérvári káptalan levele a Vita és Törek nevű birtokok közti határjárásról. 1262. apr. 19. Capitulum Albensis ecclesie omnibus presens seriptum inspecturis, salutem in dominó sempiternam. Ad universorum noticiam barum serié volumus pervenire, quod Valentino filio Puck, Marhardo filio Farkasii ... ke filio Egidii de villa Wyta pro se et pro suis cognatis ab una parte,.. ..ys qui se Marcellum filium Johannis, Natus filium Ompud, Heused filium Euze de villa Turek vocari et esse dixerunt, pro se et pro suis cognatis ex altéra coram nobis constitutis, partes utreque literas Laurencii iudicis aule regié ipsorum nomina continentes, et composicionem factam inter ipsos nobis exhibuerunt, quod habitam composicionem inter partes, nostro dignaremur privilegio confirmare. Que quidem composicio sicut partes recitarunt viva voce talis est, et ut eciam in literis dicti iudicis vidimus contineri: quod cum quescio suscitata fuisset inter partes ordine iudiciario super distinccione metarum in terris Wyta et Turek nominatis, tandem metis infraseriptis eedem térre essent ab invicem separate: incipit enim prima meta ut dicebant iuxta angulum vinee Goke ab occidente, in via que via ducit de Edelicb ad villám Tumoy. ab eadem prima meta dirigitur ad duas metas terreas erectas in eadem via, et tendit abhinc in ipsa via ad angulum vinee Natus ubi sunt due metee térre, quarum una est in terra arabili, alia in termino vinee Natus, a parte occidentis tendit adhuc in eadem via secus eandem Natus ad quandam fossatam existentem iuxta quandam vineam ad duas metas elevatas in fine eiusdem fossate, ab aquilone tendendo ad orientem ad duas metas in altero fine ipsius fossate sitas ab oriente,