Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
•dividendo, partim filii Gregorii et ad eos pertinentes, partim vero filii Duruzlai et ad eos pertinentes utentur; rubetum silvam pratum in communi possidebunt. Item possessionem eorum Bakua vocatam, ultra fluvium Drawa sitam, cum suis utilitatibus omnibus, sessionibus vineis silvis pratis nemoribus aquis molendinis terris arabilibus et aliis suis attinenciis universis, in duas partes inter se divisam recitarunt, cuius recta medietas filiis Gregorii, altéra recta medietas filiis Duruzlai forent devolute, ita ut nulla parcium maiorem porcionem de parte altéra servare debeat, sed equales habeantur eorum porciones in quibuslibet iuribus et proventibus in eadem. Patronatus autem ecclesiarum in omnibus possessio • nibus ipsorum existencium communiter pertineat ad eosdem; in rebus autem suis et ancillis prout ipsorum patres diviserunt, in eadem divisione sunt contenti, acceptantes et tenentes divisionem quam patres eorum fecissent in rebus suis et ancillis eorumdem. Preterea loca castri in quibuscunque eorum possessionibus habent, communiter reparabunt et servabunt, et sic partes super omnibus ipsorum causis et universarum causarum articulis hinc et inde motis et exortis inter partes usquemodo, divisionibus possessionum, rerum mobilium et immobilium suarum ét ancillarum et aliorum bonorum eorumdem per eos communiter possessorum, ad plene pacis dixerunt se devenisse unionem et penitus concordasse; hoc interposito, ut si que parcium presentis pacis et divisionis formám non servaret et retractare attentaret, contra partém alteram inviolabiliter observantem, in succubitu duelli remanebit, ad quod se sponte obligarunt. Ceterum per partes extitit ordinatum, ut possessiones quascunque haberent apud manus alienas, que olim ab eorum progenitoribus fuissent alienate, partes communi laboré et expensa requirere et requirendo in duas partes inter se dividere teneantur; si vero aliqua parcium requisiverit, pars altéra precium laboris et expense persolvat de sua parte debitam et provenientem, et sic in duas partes equales dividant requisitas; si qua pars dividere nollet, precio laboris et expense inter se reordinato et persoluto, penam premissam incurrat eo facto. Nihilominus obligarunt se partes, ut omnes causas racione universa-