Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
dionali filiis Gregorii est assignata, terra vero eadem quantitate et mensura a parte aquilonis filiis Duruzlai est devoluta ; item terra eorum inter ipsam viam qua itur in Chepereg de Sabaria et viam Molunuta vocatam, in tribus diverticulis adiacens cum predicto funiculo mensurata, a parte occidentali contineret triginta tres funiculos, a parte orientis triginta; cuius quidem térre recta medietas a meridie filiis Gregorii, altéra medietas ab aquilone filiis Duruzlai sunt devolute ; in terra autem eorum que est infra metas térre Mezlen et adiacet usque pratum ad occidentem, terra decem funiculorum, a meridie filiis Gregorii, iuxta quam ibidem ab aquilone terra decem funiculorum filiis Duruzlai, et ibidem terra decem funiculorum filiis Gregorii et iuxta eandem in fine ab aquilone terra similiter decem funiculorum filiis Duruzlai sunt devolute, que quidem terra ibi existens in se continet in toto quadraginta funiculos; item in terra Ryuiddulew vocata infra viam molendinariam a meridie adiacente, retulerunt esse tredecim funiculos, cuius medietas ab aquilone filiis Gregorii, altéra medietas a meridie filiis Duruzlai sunt assignate; item in terra eorum super ipsam viam molendinariam ab aquilone sitam ad pratum versus occideotem adiacente esse dixerunt viginti quatuor funiculos, cuius medietas a meridie filiis Gregorii, altéra medietas ab aquilone filiis Duruzlai sunt devolute; adhuc iuxta eandem viam ab aquilone in terra eorum viginti funiculorum, medietas a meridie filiis Gregorii, altéra medietas ab aquilone filiis Duruzlai cessissent possidere; item in terra eorum a parte occidentali adiacente ad terras alterius ville Azzun vocate dixerunt terram undecim funiculorum cum funiculo supradicto, cuius medietas ab aquilone filiis Gregorii, altéra medietas a meridie filiis Duruzlai sunt assignate; item in terra infra predictam villám ipsorum Azzun nuncupatam sita iuxta pratum dixerunt quindecim funiculos cum mensura prenotata, cuius medietas ab aquilone filiis Gregorii, altéra medietas a meridie filiis Duruzlai sunt assignate; preterea in terra eorum, que est inter viam qua de ipsa villa pergunt in Sabariam et metas térre Kueskut, in duobus diverticulis adiacente, dixerunt terram sedecim funiculorum, 26*