Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
et Bokua vocatis, coneorditer et unanimi voluntate divisionem inter se fecisse et in duas partes divisisse easdem retulerunt tali modo perpetuo possidendas : quod in possessione eorum Rwm vocata iuxta fluvium Raba existente sessio filiorum Duruzlai cessisset eisdem usque fluvium Raba, addita una sessione eis ab occidente ibidem vicinitative sita ad ampliendam sessionem eorumdem; item sessio filiorum Gregorii similiter usque fluvium Raba cessisset eisdem filiis Gregorii similiter cum una curia ab aquilone ad eorum sessionem vicinative adiacente, quam similiter pro amplienda sessione eorum eis addidissent, sed iidem filii Gregorii portám eorum magnam ad aquilonem facere tenentur et servare, filii Duruzlai vero liberi sunt si ibidem servabunt vei ad alium locum mutabunt portám eorumdem; viam magnam que iuxta curiam filiorum Duruzlai vádit ad molendinum et aquam servabunt ibidem ubi antea; item sex sessiones integre a sessione filiorum Gregorii incipiendo ordinatim et vicinatim versus occidentem in contrata a meridie adiacentes cessissent Johanni et Gregorio filiis Gregorii, item ibidem in alia contrata in qua sessiones cum portis versus orientem adiacent, sex sessiones et média a parte meridionali eisdem Johanni et Gregorio filiis Gregorii cessissent, alie sex sessiones et média versus aquilonem ordinatim adiacentes Johanni Duruzlao et Emerico sunt devolute; item septem sessionem et média ab aquilone situate quarum porté versus meridies sunt, omnino filiis Duruzlai sunt devolute, preterea in contrata iuxta fluvium Raba sex sessiones a parte aquilonis vicinative ordinatim adiacentes filiis Gregorii sunt devolute, et in eodem ordine a parte meridionali quatuor sessiones et média filiis Duruzlai sunt assignate; locum aree ipsorum in quo fruges tritulantur, pro loco sessionario iidem filii Duruzlai assumserunt ad numerum quatuor sessionum et medie prescriptarum, sessionem vero seu curiam sacerdotis partes communiter sacerdoti commiserunt nunc et quolibet tempore constituto perpetuo possidere, hoc interserto, quod quia unum locum iuxta curiam filiorum Gregorii existentem ad numerum sessionum posuissent, quem primitus Duruzlaus pro (h)orto olerum servabat, e converso filiis Duruzlai iuxta terOklevéltár Zala vármegye történetéhez. I. köt. 26