Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
corditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima ante festum Pentecostes ad faciem prefate possessionis Jahun alio nomine Moiusfeuldy vocate iuxta fluvium Welemyr existentis accedendo, ibique eandem terram reambulando, convocatis vicinis et commetaneis eiusdem, nullo ex ipsis vicinis suis contradicente, statuissent Petro supradicto; tandem autem cum in itinere domum ire voluissent, sacerdos ecclesie sancte crucis vice et nomine nobilium de Zeznuk (így, Reznuk helyett) ipsum hominem nostrum in possessione filiorum Panth Bachfeulde vocata investigasset, ibique a statucione dicte possessionis prohibuisset, dicendo, quod Stephano filio Oliverii, Georgio et Gregorio filiis Nicolai, Dominico filio Gregorii ac Clementi filio Salomonis eadem possessio attineret. Unde ipse Petrus homo vester et Dominicus homo noster feria sexta ante festum Pentecostes apud ecclesiam eorum parochialem, scilicet apud ecclesiam beati Georgii martiris iuxta Zalamellyk, sacerdoti ipsius ecclesie dicendo, eosdem Stephanum filium Oliverii, Georgium et Gregorium filios Nicolai, Dominicum filium Gregorii ac Clementem filium Salomonis, cum omnibus literis et instrumentis quibus mediantibus prefata possessio ipsis attinere dignoscitur, contra predictum Petrum filium Stephani ad vestram citassent presenciam, feriam quintam póst octavas Pentecostes eisdem pro termino comparendi assignando. Dátum feria secunda proxima post diem citacionis antedictam, anno domini M° CCC° XL° secundo. Papíron, zárlatán a convent pecsétjének maradványaival. Érdekes az oklevél sarkára nyomott másik pecséten az ökörfej czímer, mely Alsólendvai Miklósé; az ökör feje jól kivehető, de csak egyik szarva látszik, alatta az ökör füle is kivehető. Eredetije Szabáson b. Tallián János cs. ltárában, 15. 1. Nagy Imre. 366. A tihanyi convent bizonyítja, hogy Eörsi Miklós, Peze és Eörs nevü birtokra vonatkozólag az esküt le nem tette. 1342. július 26. Nos conventus Tykoniensis ecclesie, damus pro memória, quod cum iuxta continenciam priorum literarum nostrarurn composicionalium inter Andreám filium Nicolai de Saagh ab una parte, ab alia vero Nicolaum filium Michaelis