Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
i. Szent István király adománya a zalavári egyház részére. Székesfehérvár, 1024. aug. 16. In nomine domini summi, Stephanus superna providente clemencia Hungarorum rex. Quia ex officio nobis incumbenti tenemur invigilare, ne iura, libertates et decimaciones ecclesiarum et monasteriorum regni nostri, nobis a sancta sede apostolica commissarum, et precipue ecclesie beati Adriani martiris preciosi de Insula Zaladiensi per nos ob specialem devocionem fundate per ministros earumdem dispergantur, unacum prelatis et baronibus regni nostri, ad peticionem religiosi viri fratris Petri primi abbatis eiusdem ecclesie, anno domini M° vicesimo quarto, in crastino festi Assumcionis beaté virginis, cum essemus in Alba, inito consilio decenti cum matúra deliberacione duximus discernendum, quod nullus abbatum aut conventus dicte ecclesie, decimas, possessiones aut condicionarios manumittere et ab eorum condicionibus liberos reddere absque regia licencia et consensu speciali alienare seu distrahere habeat facultatem; si quid vero contrarium per quemlibet abbatem aut conventum processu temporis actum vei factum fuerit, eorumdem facta vei acta, et eciam instrumenta literalia, si que per quempiam confecta fuerint super eo, in futurum volumus ut frivola sint et omni stabilitate caritura; sacerdotes vero capellarum beati Georgii et sancti Laurencii de Pa(c)ba et Bókolván cum ceteris sacerdotibus ad ipsum monasterium spectantibus, congregacioni ipsius abbatis, propter verbum dei et bonum obediencie, ad preceptum ipsius quociens visum fuerit teneantur interessé; et quia id ipsum monasterium amplectimur dileccione speciali, eciam libertates et exemciones eidem ecclesie (conc)essimus infrascriptas in secula statuendo: videlicet ut nullus preter personam regiam vei eum quem elegerit