Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

feria quinta proxima post festum beati Georgii martiris, anno domini M° CCC° XXX° nono. Kivűl egy hosszúkás pecsét nyomaival; eredetije a veszprémi kápt. ltárában a D. fiókban őriztetik. Végbely D. 240. A türjei convent előtt az erényei nemesek az általuk alapított remete kolostornak birtokot adományoznak, 1339. május 6. Johannes miseracione divina prepositus monasterii beaté virginis de Jurle et conventus loci eiusdem, significamus tenoré preseneium quibus expedit universis, quod magister T'homas filius Emerici, Johannes filius suus, Petrus filius Andree fratris eiusdem Thome nobiles de Enerueh ab una parte, item Petrus prior et fráter Stephanus capelle beaté vir­ginis nove fundacionis in dicta Eneruh eorumden nobilium parte ab altéra coram nobis personaliter constituti, idem magister Thomas, Johannes filius suus, et Petrus predicti, ministerio seu eulogio vive vocis sunt confessi, quod in predi­ctam capellam per eosdem fundatam, ob refrigerium anima­rum predecessorum suorum ac salute quam corporum tam animarum ipsorum, fratres ordinis heremitarum introduci fecissent, et ordinassent claustrum eisdem iugiter et perpetuo in eo famulari; cui quidem heremitorio pro solacio fratrum ibidem pie commorancium de possessionibus suis hanc dona­cionem contulissent: primo in villa Theuteusenerech vocata in linea a parte occidentali duas mansiones integras iuxta finálém sessionem existentes cum omnibus utilitatibus suis, item terram pro agricultura feneto pascuis et silva, cuius scilicet térre mete hoc ordine distiguntur: prima meta inci­pitur a parte septemtrionali in arbore ilicis, in cuius dumo est meta terrea; deinde a parte orientali descendit versus meridiem, pervenit ad magnam viam qua itur ad predictum claustrum heremitarum, ubi iuxta eandem viam est meta terrea, et in eadem via parum currendo, pervenit ad metam terream iuxta fenetum, dehinc vertitur ad meridiem ad duas malorum arbores, cireuendo ibidem fenetum, sub monte cur­rendo venit ad byk silvam, et in eadem silva sub predicto monte satis longe girando, pervenit ad metas magistri Phi­lippi de Sancto Gerardo; abhinc a parte occidentali ad plagam

Next

/
Thumbnails
Contents