Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

223. Mesko veszprémi püspök a zalai föesperes és az alatta álló lelkészek között fönforgott ügyet elhalasztja, Veszprém, 1337. aug. 27. Nos Mesko dei et apostolica grácia episcopus Wespri­miensis, aule domine regine cancellarius, memorie commen­damus, quod cum nos de qualibus (így) vicaria archidiacona­tus Zaladiensis duos probos et idoneos sacerdotes ecclesiarum mediantibus literis nostris contra bonorabilem et discretum virum magistrum Egidium archidiaconum Zaladiensem ad diem seu festum beati Bartholomei apostoli evocari fecisse­mus, ad assummendum ordinacionem super iuribus archidia­conalibus et magistralibus ipsius archidiaconatus Zaladien­sis, in pristina sancta sinodo nostra inter eosdem dominum archidiaconum Zaladiensem et sacerdotes ipsius archidiaco­natus factam, ipso die seu termino adveniente, predicti et singuli duo ecclesiarum sacerdotes de qualibus vicaria ar­chidiaconatus Zaladiensis ad nostram accedentes presenciam, et quia iidem sacerdotes literas procuratorias aut aliam vigo­rosam racionem continentes, quibus mediantibus pro aliis ipsorum consociis et sacerdotibus contra ipsum dominum Egidium archidiaconum respondere possint et valeant, se habere minimé allegabant, ideo nos premissam ordinacio­nem per eosdem sacerdotes assummendam, ad instantem pe­ticionem dicto rum sacerdotum et ipsius domini archidiaconi, ad quindenas festi beati Michaelis archangeli nunc venturas duximus prorogandam, eo modo, ut iidem duo ecclesiarum sa­cerdotes de qualibus vicaria, ut premisimus, in dicto termino pro consociis sacerdotibus ipsorum, mediantibus literis pro­curatoriis contra ipsum dominum Egidium archidiaconum ipsam ordinacionem nostram assummendum peremtorie comparere aut instrumenta ipsorum super iuribus archidia­conalibus Zaladiensibus et magistralibus confecta exbi­bere tenebuntur coram nobis. Dátum Wesprimii, quarto die festi beati Bartholomei apostoli prenotat', anno domini M° CCC° XXX° septimo. Hátúi hossziíkás pecsét nyomaival; eredetije a veszprémi kápt. házi ltárában Caps. XVI. «Wesprem. Ecclesia» csomagban őriztetik. Végliely D.

Next

/
Thumbnails
Contents