Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
34. IV. Béla király ítélete a Pacsa - melléki nemesek birtokáról. 1256. sept. 22. Bela dei grácia Hrmgarie Dalmacie Croacie Bame Servie Gallicie Lodomerie Comanieque rex, omnibus Cbristi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salvatore. Sólet a principe confirmari, quod in conspectu geritur aliorum, inconcussum quippe permanet, quod regié serenitatis presidio roboratur. Ad universorum igitur noticiam volumus pervenire, quod Balasey maior exercitus Zaladiensis, Gothardus, Oliverius, Bud, Buduay, Loudan de Bokonuk et ceteri iobagiones castri Zaladiensis, Petrum et Karacbinum filios Jurke, Mathiam Matheum filios Mathey, et Paulus (így) clericum filium Chuda de iuxta Pacha, pro sociis suis scilicet iobagionibus castri Zaladiensis coram Dionisio iudice curie nostre et comite Zaladiensi in causam evocando requisivissent, et licet ipse partes in causam diucius processissent, tamen prout in literis privilegialibus eiusdem Dionisii iudicis curie nostre plenius contineri vidimus, sicut eciam postmodum mediantibus baronibus nostris idem Dionisius nobis oretenus recitavit, ut a tempore sanctissimi regis Stephani nostri protavi predictos Petrum Karachimmi filios Jurke, Mathiam Matheum filios Mathei et Paulus clericum filium Chuda in numero seu collegio nobilium regni nostri scivisset et invenisset permanere, et predicti iobagiones castri eosdem habita reformacione pacis, sopito litis rancore, in libertate nobilium regni nostri permisissent permansuros, et quia sic iusti in illesa libertate sunt inventa, nos qui ex officio suscepti regiminis omnibus rorent (így) pietatis redundare solemus, libertatém predictorum nobilium auctoritate regi a munienies, ut libertás huiusmodi nobilium nostrorum simul cum distinctis metis térre ipsorum, sicut in literis Dionisii iudicis curie nostre et comitis Zaladiensis continentur, stabilis et irrevocabilis perseveret, nec ullo tempore per iobagiones castri vei per comitem Zaladiensem valeat seu possit in frivolum retractari, presens scriptum patrocinio nostri duplicis sigilli duximus roborandum. Mete igitur térre prescriptorum nobilium hoc ordine distinguntur: prima meta incipit iuxta fluvium Kanysa ubi