Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

22. A vasvári káptalan a türjei egyházat Battyk nevű birtokba be­iktatja. 1254. oct. 17. Nos capitulum ecclesie Castriferrei damus pro memória quibus expedit universis, quod cum nos literis excellentissimi principis Bele regis Hungarie dei grácia illustris, in mandatis nobis directis, pro domina quadam relicta Acus de cognacione Dionisii comitis de Sonuc datis etconcessis honorifice receptis, et iuxta eandem (így) continenciam unacum bomine regié maiestatis Nicolao filio Johannis de Zekenye sicut in literis domini regis serié continebatur, hominem nostrum Jacobum custodem ecclesie nostre, idoneum ad infrascripta exequenda pro testimonio transmisimus fidedignum, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo, quod ipsi feria quinta proxima post octavas festi beati Michaelis archangeli de novo preterita, ad faciem possessionis Bogc vocate, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitimé convocatis et presentibus, videlicet domina prefata, Dionisio comite de So­nuc ac Posa de Beel (így) ceterisque proximis ac cognatis suis personaliter astantibus, prefatam possessionem Bogc nomine in comitatu Zaladiensi, eandem possessionem ab aliorum pos­sessionariis possessionibus taliter metaliter separassent: quod inciperet in uno rivulo qui transit per villám sepefatam Bogc usque ad fluvium Zala a parte orientali, per fluvium Zala us­que ad rivulum Agaspataca nominatum versus septemtrionem, et protenditur usque ad possessionem Ladislai episcopi et ibi terminatur; sique (így) cum omnibus suis utilitatibus et per­tinenciis, videlicet pratis, silvis, terris arabilibus, uno molen­dino in eodem fluvio Zala, et cum uno servo nomine Pethwr pro pulsatore, per donacionem prefate domine relicte Acus seu consencientibus prefatorum nobilium (így) scilicet Dio­nisio comite de Sonuc, Posa de Beel, ecclesie beaté Marié virginis de Thulev (így) et fratribus ordinis premonstratensis deo famulantibus in eadem ecclesia commorantibus statuis­sent perpetue possidendam et irrevocabiliter pariterque te­nendam et habendam, nullo contradictore eotunc inibi appa­rente. In cuius rei memóriám perpetuamque flrmitatem presentes concessimus literas nostras privilegiales pendenti

Next

/
Thumbnails
Contents